30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

PROLEGOMENA. XXXI

tempore varios, et singulis vitae stadiis nunc hue nunc illuc maxime intentes facilius cognosces. Atque

ut plenius in lectoris commodum redundet utilitas, quae ex tali materiarum dispositione nascetur, tractatus

pro sermonis varietate dispescere, et gallicis a latinis seiunctis duplicem eorum seriem constituere noluimus.

lam qûod ad fontes attinet ex quibus textus nobis hauriendus erat verus et authenticus, mox vidimus

recentiores editiones corporis tractatuum Bezanae mera esse apographa, in quibus ne manifestissima

quidem errata typographica correctoris alicuius, vel primis elementjs imbuti, oculos offenderint mamisve

senserint. Amstelodamensem solam paucissimis mendis expurgatis fide aliquanto caeteris digniorem

esse cognovimus, ita quidem ut editor, quisquis ille fuerit, interdum vetera exemplaria inspexisse

videatur. Bezae vero lifrrum ipsum plurimas lectiones exhibere intelleximus quas ab antiquioribus aliénas

neque sensum luculentius reddidisse dixeris, neque phrasin excoluisse, imo saepissime textum vitiasse,

sive id casu et negligentia acciderit, sive industriae male feriati cuiusdam scioli debeatur, qui autoris

mentem minus bene assequutus sibi emendandi officium temere arrogarit.

Verum etiam si haec non ita se haberent, res ipsa monebat ut ad editiones principes rediremus,

quas Calvinus ipse cura vit et pro quibus solis, dum typis exscriberentur, excubias egisse putandus est.

In his autem conquirendis non eadem ilia fortuna usi sumus quae nos in maiore opere Institutionis comparando,

utpote multo frequentiore, adiuverat. Cuius latinas editiones ad unam omnes ipsi possidemus,

omnium mortalium in hac parte rerum ditissimi, gallicarum quoque plurimas nostras fecimus, caeteras

omnes, quotquot unquam exstitisse rescivimus, ex varus bibliothecis congessisse gloriamur. Minora ilia

opuscula, de quibus hic agitur, rarius imo rarissime vénales occurrunt quaerentibus, et si occurrerint nonnisi

magno aere redimuntur. Quorum quidem satis spectabilem copiam neque ulli alienae inferiorem colligerö

contigit, in dies etiam novis accessionibus locupletatam, sed neutiquam omnibus numeris absolutam.

Maior pars paucioribus tantum exemplaribus repraesentatur quae in bibliothecis publicis asservata delitesount,

in quarum scriniis modo hune modo ilium libellum, nusquam autem bene multos simul inveneris.

Plura omnino deperdita videntur; certe nostris oculis, ubique terrarum et ßtßlwnmXmv tabernas et ipsa

ßtßkwtpfow penetralia explorantium, sese ad hunc diem subduxerunt. Quorundam unicum tantum exemplar

exstat, vel certe nobis innotuit, atque adeo in nostro ipsorum thesauro, etiam hoc nomine commendando,

talia nonnulla reperies. Hoc maxime de Ulis scriptis valet quae neque Gallasius neque Beza

in suam collectionem recepit. Quae ne inter operariorum manus périrent, primum non sine magnis impensis

calamo describenda curavimus, deinde descripti exemplaris cum archetypo conferendi fastidiosum

nobis laborem imposuimus, de eo unice solliciti ut ne quid vel Calvino nostro, vel nostro saeculo indignum

per nos in publicum exiret. His talibus curis et studiis, neque sumptibus parcentes, neque itinerum

molestias detrectantes, percontando, scrutando, coemendo, apparalum literarium talem congessimus

ut locupletiorem non possis. Singula quibus subsidiis instructi recensuerimus in sequentibus capitibus accurate

declarabimus, et quorum virorum auxilio adiuti quarumve bibliothecarum opibus usi musei nostri

defectus suppleverimus, grato animo suo loco profitebimur.

De methodo nostra critica non est quod fusius iterum disputemus post ea quae in prolegomenis

primi voluminis diximus. Quas nobis ibi leges scripsimus de rebus minoris'momenti quae ad interpungendi

rationem spectant, ad errata typographica tacite delenda, ad allegationes scripturae sacrae sedulo

examinandas, aliasque huius generis, eas hie quoque dudum comprobatas seryavimus, maxime quantum

ad oQ&oyqaylav pertinent, latinam ad usum communem conformantes, gallicam diligentissime ad normam

editionum principum exigentes. Quarum etiam textum ubique fideliter restituimus, nisi ubi evidenter

mendosus aut depravatus fuerit ex typographi et correctoris negligentia; variantes lectiones omnes edi-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!