20.06.2013 Views

De Dialectica van Johannes Caesarius (ca. 1468 – 1550)

De Dialectica van Johannes Caesarius (ca. 1468 – 1550)

De Dialectica van Johannes Caesarius (ca. 1468 – 1550)

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Hoofdstuk 5

De tekst van tractaat 9: De locis dialecticis

In tractatum nonum de locis dialecticis praefatio

Superest pars illa dialecticae quae locos nobis subministrat e quibus argumenta

veluti eruuntur, atque ea quidem potissimum, per quae de quavis re,

immo vero et de principiis etiam disciplinarum probabiliter disputare contingit.

Unde evenisse reor quod dialectica ipsa a quibusdam dicta est ars 5

artium et scientia scientiarum, ac proinde digna iudicata quae primum locum

inter artes atque scientias omnes obtineat. Tum et eodem iure disputatoria

ars appelletur, id quod nomen ipsum apud Graecos plane indicat, quippe

quod non aliunde deduci certum est quam a Graeco verbo , quod

praeter alia, quae significat, disputo quoque apud nos significat, id quod 10

facile iis pro comperto esse potest qui vel mediocriter illius gentis linguam

callent. Quam qui improbant ac per hoc ut inutilem contemnunt, hi mihi

videntur vel invidia torqueri vel stupore gravari adeo ut sint plane sine omni

iudicio. An iidem nesciunt a Quintiliano probatissimo gravissimoque studiorum

censore suasum esse ut a Graeco sermone pueri initium disciplinarum 15

capessant? Nec iniuria quidem, quippe quod (ut idem autor est) a Graecis

ad nos omnes bonae artes manarint. Sed hi, ut video, sicut nihil probant

nisi quod ad suum faciat palatum, ita Gryllum suum ducem (ut est apud

Plutarchum) sequentes per loca inculta prorsus steriliaque et pene deserta

glandibus adhuc vesci malunt quam per amoenos atque feraces campos 20

spatiantes optimas colligere fruges, unde probe pascantur. At de hoc satis

superque ad praesens.

Caeterum in hac parte de locis id praestitit quod nec ante nec post

alius quispiam, Rodolphus Agricola e Frisia, quae Germaniae haud ignobilis

provincia est, vir profecto non satis laudatus, etiam a laudatissimis viris 25

Hermalao Barbaro et Erasmo Roterodamo, cuius proinde si etiam vestigia

imitari velim, vix potero. Ita enim omnia et graviter et acute ab eo tradita

sunt ut veluti maiestas quaedam in his elucere videatur. Tamen si quid

obiter apud eundem invenero quod ad rem nostram faciat, faciet autem

haud dubie plurimum, haud gravabor huic parti inserere, quantum quidem 30

nostra haec institutio ferre possit.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!