20.06.2013 Views

De Dialectica van Johannes Caesarius (ca. 1468 – 1550)

De Dialectica van Johannes Caesarius (ca. 1468 – 1550)

De Dialectica van Johannes Caesarius (ca. 1468 – 1550)

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Caput 10: De aliis quibusdam modis totius

Sunt praeterea ab his duobus modis alii modi totius. Namque et totum dicitur

in quantitate et totum in modo et totum in tempore et totum in loco.

Quorum tamen duos posteriores sub toto in quantitate comprehendere plane

licet. Horum vero partes sunt, quae sub ipsis particulariter sumuntur. To- 5

tum ergo in quantitate est cum universaliter quicquam dicitur, ut est omne

animal, cuius partes sunt homo, leo, bos et aliud quodvis animal. Totum

in modo dicitur cum simpliciter aliquid proponitur, ut homo aut ambulat.

Pars vero in modo est quoties idem cum adiectione aliqua proponitur, ut

homo literatus aut ambulat pedetentim. Totum in tempore est, ut cum di- 10

cimus semper, cuius partes sunt nunc, hodie, aliquando. Totum in loco, ut

cum dicimus ubique, cuius partes sunt hic, alicubi, Romae.

At horum omnium nunc exempla subiiciantur. Igitur a toto ad partem

secundum quantitatem exemplum sit: si in omnibus est verus vates Apollo,

et in hoc verus esse perhibetur, quod dixit: Aio te Aeacida Romanos vincere 15

posse. A toto autem ad partem secundum tempus, ut: si deus semper est,

et nunc est. Rursus a toto ad partem secundum locum, ut: si ubique deus

est, et hic est. Caeterum in his haudquaquam id consequens est, si a parte

ad totum argumentum ducitur, nisi per negationem sive destructionem, ut:

Non est hic, ergo nec ubique est. At vero, a parte secundum modum utique 20

recte argumentatio procedit, licet non contra, ut: si quoquo modo movetur

deus, et simpliciter movetur. Et si quis pedetentim ambulat, et simpliciter

ambulat. Talibus fere exemplis tum hic tum alibi per hunc tractatum, si

cui id magis libeat, uti omnino potest, ut a toto universali sive a genere ad

species sive partes, per destructionem quidem, ut: si non est animal quod 25

eminus videtur, ergo nec homo est, nec equus. Per constructionem vero, ut:

homo est aut equus; ergo animal. Sic et a toto quod partibus integratur ad

ipsas partes, per constructionem quidem, ut: domus est; ergo tectum est, et

parietes, et fundamentum. Per destructionem vero, ut: si non est paries aut

tectum aut fundamentum, neque domus est. 30

Caput 11: De locis qui a causis dicuntur

A causis loci dicuntur, vel ab efficiente, vel a materiali, vel a formali, vel

a finali. Tot enim modis causa dicitur. Et efficiens quidem causa est quae

principium motus praestat ut aliquid fiat. Materia quae formas rerum subiecta

suscipit. Forma autem quae cuiuslibet rei species est et ratio. Finis 35

vero cuius gratia aliquid fit. Effectus porro qui ad has sequitur.

Ab efficienti igitur causa argumentum ducitur, ut si quis iustitiam naturalem

esse ostendere voluerit et dicat hoc modo: congregatio hominum

83

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!