20.06.2013 Views

De Dialectica van Johannes Caesarius (ca. 1468 – 1550)

De Dialectica van Johannes Caesarius (ca. 1468 – 1550)

De Dialectica van Johannes Caesarius (ca. 1468 – 1550)

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

76 Hoofdstuk 5. De tekst van tractaat 9: De locis dialecticis

Caput 1: De utilitate dialecticae

Quoniam igitur haec pars (ut dictum est) peculiari nomine dialectica appellatur,

de utilitate eius pauca nobis ex Aristotele dicenda videntur, priusquam

locos ipsos aggrediamur. Est autem utilis (ut ille ait) ad tria: ad exercita-

5 tiones, ad colloquia et ad eas quae sunt secundum philosophiam disciplinas,

quae eadem graece idem his verbis expressit: ,

. Ad exercitationes quidem sane utilis est,

quia methodum hanc habentes facile de proposito quovis argumentari poterimus.

Ad colloquia vero eo quod multorum recensentes opiniones, non

10 ex his quae extranea sunt alicui disciplinae, sed ex propriis sermocinabimur

ad eos, vel potius contra eos transmutantes, si quid ab his nobis perperam

dictum esse videatur. Quod quidem tum maxime fieri consuevit cum inter

confabulandum (ut fit plerunque, vel in congressu, vel in convictu) quicquam

proponebatur discutiendum. Cuiusmodi profecto colloquia illa videri

15 possunt quae apud Aul. Gellium in Noctibus Atticis et apud Macrobium

in Saturnalibus passim leguntur. Ad eas porro quae sunt secundum philosophiam

disciplinas utilis omnino est, quod, cum possimus ad utranque

partem disputare, facile in singulis intuebimur quid verum vel falsum sit.

Praeterea autem et ad prima eorum quae in unaquaque disciplina principia

20 sunt utilis probatur. Nam ex propriis propositae alicuius disciplinae principiis

dicere aut disputare de ipsis impossibile est, eo quod in unaquaque

disciplina prima omnium principia sunt. Atqui id multo commodissime fieri

potest ex probabilibus, qualia praesertim in hac arte traduntur, quae, cum

sit inquisitiva, ad omnium methodorum principia viam habere dicitur. Sed

25 nunc quid sit locus deinceps dicamus.

Caput 2: De loco quid sit, tum et de argumento ipso

Locus igitur est (ut ab Aristotele et Cicerone definitur) sedes argumenti,

quae definitio (si tamen definitio dici meretur) ab eodem Cicerone a similitudine

instituta esse monstratur. Ut igitur, inquit, earum rerum quae

30 absconditae sunt demonstrato et notato loco facilis inventio est, sic cum

pervestigare argumentum aliquod volumus locos nosse debemus, e quibus

argumenta ipsa promuntur. Argumentum deinde ab ipso quoque definitur,

ratio rei dubiae faciens fidem. Itaque locus est veluti publicum receptaculum

et (ut Rodolphus Agricola ait) thesaurus quidam in quo faciendae fidei

35 instrumenta reposita sunt. Haec nimirum sunt ipsa argumenta. Argumentum

igitur, quod fidem rei dubiae facit, hoc est, rem dubiam probat, a loco

aliquo educatur oportet.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!