20.06.2013 Views

De Dialectica van Johannes Caesarius (ca. 1468 – 1550)

De Dialectica van Johannes Caesarius (ca. 1468 – 1550)

De Dialectica van Johannes Caesarius (ca. 1468 – 1550)

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

78 Hoofdstuk 5. De tekst van tractaat 9: De locis dialecticis

ta est conclusio. Quae si in altero syllogismo pars sumpta fuerit propositio

dicitur, et ante hoc enunciatio. Igitur quaestio, propositio, enunciatio et

conclusio subiecto reque ipsa idem sunt, etsi ratione distinguantur.

Caput 5: Quo pacto locus sedes argumenti intelligatur et de

5 loci divisione

Sed nunc etiam aperiamus oportet quo pacto intelligi plane possit quod

dictum est: locus est sedes argumenti. Sane idipsum aperire non parvam

huic parti lucem afferre videbitur. Itaque dicamus ex Boethio quod sedes

argumenti partim maxima propositio intelligi debat, partim maximae pro-

10 positionis differentia, in quae etiam, veluti membra quaedam, locus ipse

dividitur, ut sit ipsius divisio huiusmodi: locorum alius est locus maxima,

alius locus differentia maximae.

Porro maxima propositio quae dicitur, aliquoties quidem intra ambitum

argumenti continetur, hoc est, ipsi argumentationi inseritur, aliquoties vero

15 extra posita, vim tamen argumenti supplet ac perficit. Age igitur exemplum

subiiciamus eius argumenti, intra cuius ambitum maxima propositio continetur,

sitque quaestio an sit regnum melius consulatu fiatque argumentatio

hoc pacto: quod diuturnius bonum est melius eo est quod minus diutunium

est; regnum autem diuturnius est quam consulatus; regnum igitur melius est

20 quam consulatus. Huic nimirum argumentationi maxima propositio inserta

est, quae quidem est: quod diuturnius bonum est melius eo est quod minus

diuturnum est. Quae praeterea ita nota est ut extrinsecus probatione non

egeat, quinimo ipsa aliis probatio esse potest. Et quia inde nascitur argumentum

recte locus, id est sedes argumenti, vocatur. Rursus subiiciatur

25 exemplum in quo extra posita maxima propositio nihilo minus vim affert

argumento. Sit ergo alicui propositum ostendere quod invidus sapiens non

est, a quo proinde huiusmodi nectatur syllogismus: qui invidus est alienis

affligitur bonis; atqui sapiens bonis alienis non affligitur; sapiens igitur invidus

non est. Hic quidem maxima propositio inclusa non est, sed extra posita

30 vim tamen argumentationi ipsa subministrat. Est enim huic argumentationi

fides ex ea propositione quae dicit: cuicunque definitio non convenit, nec

ipsum definitum. Insuper et argumentum, quo fides rei dubiae facta est, a

definitione deductum est.

Sciendum autem quod argumenti nomine tum hic tum alibi nunc quidem

35 maxima propositio, imo et tota ipsius argumentationis probatio, intelligitur,

nunc ipsa argumentatio quae maxima propositione confirmari solet, id quod

his quoque verbis Quintilianus aperte indicat libro quinto, ubi de argumentis

disputat: Hoc enim nomine, inquit, complectimur omnia quae Graeci enthymemate,

epichiremata et apodixeis vocant. Interim vero et terminus qui

40 medius constituitur, quoties aliis duobus adiunctis argumentatio contexitur,

ac per hoc vim tenet probationis, argumentum appellatur.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!