20.06.2013 Views

De Dialectica van Johannes Caesarius (ca. 1468 – 1550)

De Dialectica van Johannes Caesarius (ca. 1468 – 1550)

De Dialectica van Johannes Caesarius (ca. 1468 – 1550)

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Similiter et qui a divisione locus dictus est medius inter utrosque collatur,

quoniam ex eo nunc ab ipsis in quaestione positis terminis, nunc extrinsecus

argumenta sumuntur. Sunt igitur loci medii tres: a casibus, a coniugatis, a

divisione.

Et casus quidem est cum principale aliquod nomen in adverbium deflec- 5

titur, ut a iustitia iuste et iustus, iusta, iustum. Sed haec omnia a Cicerone

coniugata dicuntur, quod quasi ab uno iugo deducantur, quae et idem ita

definit: Coniugata dicuntur quae sunt ex verbis generis eiusdem. Eiusdem

generis verba sunt quae orta ab uno varie commutantur, ut sapiens, sapienter,

sapientia. A casibus igitur argumentum ducitur ut si quaeratur de 10

quopiam sit ne prudens, et arguatur esse talis hoc modo: prudenter agit;

ergo prudens est. A coniugatis vero si hoc pacto: iustitia bona est; ergo

qui iustus est, bonus est. Locus quidem differentia maximae: a coniugatis.

Locus vero maxima: si unum coniugatorum cuipiam convenit, et reliquum.

Caput 23: De loco a divisione 15

Restat locus a divisione, qui, ut Boetio placet, hoc modo tractatur: Omnis

enim, inquit, divisio vel negatione fit, vel partitione. Negatione quidem ut si

quis ita pronunciet: omne animal aut habet pedes aut non habet. Partitione

vero ut si quis ita dicat: omne animal aut sanum est aut aegrum. Et quoties

vox dividitur in sua significata. Fiunt igitur argumenta a divisione, tum per 20

negationem, tum per partitionem.

Verum qui divisionibus utuntur hi aut directa ratiocinatione contendunt

aut ad aliquod impossibile inconveniensque ducunt atque ita id quod reliquerant

rursus assumunt. Sit igitur in quaestione propositum an ulla origo

temporis fuerit. Quod qui negare volet, is directa ratiocinatione id demon- 25

strabit hoc modo: tempus aut originem habet aut non habet. Sed quia

mundus aeternus est (id enim paulisper disciplinae gratia concedatur) tempus

quoque aeternum, quippe quod mundus sine tempore esse non potuerit.

Quod vero aeternum est origine omnino caret. Tempus igitur originem non

habet. At si per impossibile idem ostendi desideretur, dicetur hoc pacto: 30

tempus aut originem habet aut non habet. Sed si tempus habet originem,

non fuit semper. Tempus autem habet originem, fuit igitur quando non fuit

tempus. Atqui fuisse temporis est significatio. Fuit igitur tempus quando

non fuit tempus, quod fieri prorsus impossibile est. Non est igitur ullum

principium temporis. Quo fit ut ad alteram divisionis partem tandem redea- 35

tur et dicatur tempus origine carere. Locus quidem differentia maximae: a

divisione. Locus vero maxima: condividentium uno sublato, alterum manet,

et posito altero, tollitur reliquum.

At vero qui per partitionem divisionibus utuntur hi id duobus modis

tentant. Nam quae dividuntur aut simul esse possunt aut non possunt. 40

Simul esse possunt cum vocem in significationes dividimus. Non possunt

91

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!