20.06.2013 Views

De Dialectica van Johannes Caesarius (ca. 1468 – 1550)

De Dialectica van Johannes Caesarius (ca. 1468 – 1550)

De Dialectica van Johannes Caesarius (ca. 1468 – 1550)

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

84 Hoofdstuk 5. De tekst van tractaat 9: De locis dialecticis

naturalis est, homo quippe naturaliter civile animal est; iustitiam vero hominum

fecit congregatio; Iustitia igitur naturalis est. Locus quidem differentia

maximae: a causa efficiente. Locus vero maxima: quorum efficiens

causa naturalis est, ipsa quoque naturalia sunt. A materiali vero, ut si quis

5 Mauros non habere arma contendat idcirco quod ferrum eis desit. Vel hoc

modo: ferrum non est; igitur gladius non est. Locus quidem differentia maximae:

a causa materiali. Locus vero maxima: si non est causa materialis,

neque ipsa quae ex ea conficiuntur, esse possunt. A formali autem, ut si quis

probet Daedalum non potuisse volare quoniam nullas naturali forma pennas

10 habuisset. Locus quidem differentia maximae: a causa formali. Locus vero

maxima: tantum ununquodque potest quantum forma eius naturalis permittit.

A fine sive a causa finali argumentum ducitur, ut sit propositum an

iustitia bona sit, fiatque hoc modo argumentum: si beatum esse bonum est,

et iustitia bona est. Hic est enim iustitiae finis ut si quis secundum iusti-

15 tiam vivat ad beatitudinem perducatur. Locus quidem differentia maximae:

a fine sive a causa finali. Locus vero maxima: cuius finis bonus est, ipsum

quoque bonum est.

Caput 12: De locis qui ab effectibus dicuntur et item a generatione

et a corruptione

20 Ab effectibus quoque harum argumenta ducuntur. Verum ad hoc ipsum

scire oportet duplicem esse cuiuslibet effectus causam: necessariam, ut sine

qua effectus esse non potest, et sufficientem, quae certe huiusmodi est ut

si adsit impossibile sit effectum non esse. Itaque ab effectu ad causam necessariam

ita argumentari possumus per constructionem: gladius est; ergo

25 ferrum est. Et domus est; ergo intritum est, et lapides, aut ligna. Locus

quidem differentia maximae: ab effectu ad causam necessariam. Locus vero

maxima: posito effectu ponitur et eius necessaria causa. Rursus ab effectu

ad causam sufficientem per destructionem potius quam per constructionem,

quando construendo argumentationem non semper evenit quod inferre volu-

30 mus. Unde non recte sequitur: hic interiit; ergo iugulatus est. Siquidem id

evenire posset alio quovis casu aut lethali morbo correpto alicui. Destruendo

tamen ratum est quod infertur, ut: non interiit; ergo iugulatus non est.

Item: lumen solis non est; ergo eius lux non est.

Praeterea scire debemus quod ex ipsis causis latior patet argumentandi

35 campus autore Hegio. Itaque ab efficiente quidem causa arguere possumus

statuam commendabilem esse quia Phidias eam fecerit, aut Polycletus, aut

Praxiteles. Hinc illud Ovidii:

Materiam superabat opus.

A materia vero res preciosas aut viles esse, quippe quod tela Serica pre-

40 ciosior sit lanea, et lanea item linea. Et iuxta Horatii sententiam:

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!