20.06.2013 Views

De Dialectica van Johannes Caesarius (ca. 1468 – 1550)

De Dialectica van Johannes Caesarius (ca. 1468 – 1550)

De Dialectica van Johannes Caesarius (ca. 1468 – 1550)

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

90 Hoofdstuk 5. De tekst van tractaat 9: De locis dialecticis

nigrum; aut privative, ut iustum iniustum; aut relative, ut dominus servus;

aut contradictorie, ut videre, non videre. At de his quidem in tractatu de

praedicamentis satis (ut arbitror) dictum est. Itaque a contrariis argumentum

ducitur hoc modo: si bona est sanitas, aegritudo mala est. Vel: si

5 est aliquod animal sanum, idem aegrum non est. A privativis vero ut: si

iniustitia fugiendus est, sequenda est iustitia. Vel: si quid videns est, idem

profecto non est caecum. A relativis autem ut: quisquis pater est alicuius,

eius filius non est. Porro a contradictoriis ut: si quis est videns, idem iam

non est non videns. Locus quidem differentia maximae: ab oppositis. Locus

10 vero maxima: in contrariis, privativis, relativis et contradictoriis opposita

sibi convenire non possunt. In relativis insuper alterum sine altero esse non

potest.

Praeter haec autem sunt et repugnantia, quae a nonnullis disparata dicuntur.

Repugnantia quidem quod, licet nulla oppositione inter se adversa

15 sint, a se tamen adeo diversa sunt ut alterum de altero nequaquam praedicari

possit. Disparata vero quod veluti dispares res significent. Ab his igitur

argumentum ducitur ut si ita dicamus: homo est; igitur lapis non est. Item:

si quid homo est, id neque bos est, neque equus, neque aliorum quicquam

quod ab homine diversum est. Locus quidem differentia maximae: a repu-

20 gnantibus sive a disparatis. Locus vero maxima: quae sibi repugnant, haec

neutiquam convenire possunt.

Caput 21: De loco a transmutata proportione

Adiicitur a quibusdam praeter praedictos locos qui extrinsecus sumuntur,

locus a transmutata proportione dictus. Is autem huiusmodi est ut si ita

25 dicamus: sicut octo ad quatuor, ita sex ad tria, quippe quod utrobique dupla

sit proportio. Ergo sicut octo ad sex, ita quatuor ad tria, quae numerorum

ad se invicem habitudo proportionem utrobique constituit sesquitertiam.

Octo enim sex superant binario, quae tertia pars est senarii. Itidem et

quatuor tria unitate. Hinc et transmutata proportio dicitur quod ab una in

30 aliam quasi transitus fiat. Caeterum talem argumentationem hac maxima

corroborant: si ut primum ad secundum, tertium se habet ad quartum, ita

ut primum ad tertium, secundum se habet ad quartum.

Caput 22: De locis mediis

Medii dehinc loci sequuntur, quibus ex positis finem protinus huic tractatui

35 imponemus. Sed cur ita dicantur dicendum prius. Medii quidem loci dici

videntur quoniam in his argumenta neque extrinsecus omnino petuntur,

neque ab ipsa terminorum substantia, sed ab ipsorum terminorum (ut exempli

causa) vel casibus, vel coniugatis, levi quadam mutatione deflectuntur.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!