20.06.2013 Views

De Dialectica van Johannes Caesarius (ca. 1468 – 1550)

De Dialectica van Johannes Caesarius (ca. 1468 – 1550)

De Dialectica van Johannes Caesarius (ca. 1468 – 1550)

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

persequi ac demum ultimo afficere supplicio Catilinam terras caede atque

incendio vastantem? Item: si ferae diligunt partus suos, quanam in liberos

nostros uti diligentia debemus? Locus quidem differentia maximae: a minore.

Locus vero maxima: si quod minus videtur inesse inest, et id quod magis

videbitur inesse inerit. Hos locos Cicero et Quintilianus vocant a compara- 5

tione maiorum et minorum. A comparatione quidem maiorum ut: si quis

sacriligium aut peculatum committit, et furtum committit. A comparatione

vero minorum (qui tamen oratoribus magis quam philosophis usui est) ut:

qui facile ac palam mentitur, idem et peierabit.

Caput 19: De loco a transumptione 10

Caeterum qui a transumptione locus dicitur non is est quem vulgus dialecticorum

esse putat atque definit: quoties nomen magis notum transumitur

pro nomine minus noto. In qua tamen opinione et Boetium esse deprehendo,

virum alioqui de arte dialectica non solum, sed de omnibus bonis studiis

optime meritum. Sed ut cum bona eius venia dixerim, quandoque bonus 15

dormitat Homerus, imo ut idem poeta ait,

Saepe opere in longo fas est obrepere somnum.

Itaque acutius atque subtilius hoc animadvertens Alexander Hegius, nostra

fere aetate apud Daventriam, nobile profecto et praeclarum Germaniae

oppidum, haud incelebris gymnasiarcha, vir alioqui inter priscos philoso- 20

phos connumerandus, et post hunc Iacobus Faber Stapulensis cum primis

observandus quondam praeceptor meus, cum Parrhisiis philosophiae studiis

operam navarem, et ante hos Buridanus, homo certe ingenio felicior quam

institutione, longe aliter hunc locum exponunt atque exemplis insuper declarant.

Unde et ab his transumptio definitur esse quoties nomen metapho- 25

rics, hoc est translatitie sumptum, per proprium explicatur. Ab hoc autem

argumentum ducitur verbi causa, si dicamus: dialectica utilis est ad omnem

methodum; igitur ad omnem scientiam utilis est. Locus quidem differentia

maximae: a nominis transumptione. Locus vero maxima: quicquid alicui

convenit sub nomine metaphorics sumpto, eidem conveniet et sub nomi- 30

ne proprie sumpto. Sane hoc loco non philosophi modo utuntur interdum

caeterique scriptores, sed et sacrae literae eo plena sunt ac scatent propemodum,

ut: si leo rugiens fugiendus est, et diabolus fugiendus est. Item: si

Christus leo est, et rex est.

Caput 20: De locis ab oppositis et a repugnantibus 35

Ab oppositis vero argumenta ducuntur quoties inter se aliqua opponi dicuntur.

Opponuntur autem modis quatuor. Aut enim contrarie, ut album

89

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!