20.06.2013 Views

De Dialectica van Johannes Caesarius (ca. 1468 – 1550)

De Dialectica van Johannes Caesarius (ca. 1468 – 1550)

De Dialectica van Johannes Caesarius (ca. 1468 – 1550)

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

88 Hoofdstuk 5. De tekst van tractaat 9: De locis dialecticis

quod (ut aiunt) fallat plerunque adducta similitudo. Verum id quoties accidit,

non iam a similitudine sed potius a dissimilitudine erroris sui causam

habet. Quapropter Quintilianus huic praecipue loco iudicium adhibendum

monet: Solent enim, inquit, nos fallere plerunque similitudinum species,

5 ideoque adhibendum est his iudicium.

Huic loco haud dissimilis est locus qui a paribus dicitur. Sunt autem

paria quae eiusdem sunt quantitatis, et paritas ipsa quantitatis veluti similitudo

quaedam est. Ab hoc argumentum fit si ita proponatur: si cui in

animo est Demosthenem laudare, cur non et Tullium laudabit, cum alter

10 alteri par sit? Nempe quantus in eadem persuadendi arte unus, tantus et

alter. Locus quidem differentia maximae: a paribus. Locus vero maxima:

parium idem est iudicium.

Caput 17: De loco a proportione

Confinis porro duobus illis quodammodo est qui a proportione locus dicitur.

15 Nam ut similitudine res rei comparatur secundum qualitatem et paritate

secundum quantitatem, ita proportione habitudo comparatur habitudini.

Est enim proportio quaedam habitudinis comparatio. A proportione igitur

argumentum ducitur ut si quaeratur an sorte eligendi sint in civitatibus

magistratus. Dicimus minime, quia nec regendis navibus sorte preficitur

20 gubernator. Locus quidem differentia maximae: a proportione. Locus vero

maxima: quod in unaquaque re evenit, id in eius proportionali evenire probabile

est. Hoc loco Aristoteles usus est in Ethicis libro primo, cum ait: ut

oculus in capite, ita mens in anima. Sane hic locus accommodari in primis

iudicibus potest necnon et negociatoribus. Siquidem ut operatio ad opera-

25 tionem, ita merces ad mercedem; et ut meritum ad meritum, ita praemium

ad praemium; et rursus, ut delictum ad delictum, ita poena ad poenam.

Haec enim omnia proportionabilia sunt.

Caput 18: De locis a maiore et a minore

Maius quod hic dicitur et item minus hoc pacto definiri possunt: maius est

30 quod suae veritatis maiorem habet probabilitatem, e diverso minus quod

minorem. A maiore autem argumentum ducitur si ita dicas: non potest rex

arcem aut urbem expugnare; ergo nec miles. Item si non licuit Herodi habere

uxorem viri alieni, igitur neque fratris. Locus quidem differentia maximae:

a maiore. Locus vero maxima: si id quod magis videtur inesse non inest,

35 nec id quod minus videbitur inesse inerit. A minore vero converso modo

ut: si quilibet vel gregarius miles potest expugnare autem arcem aut urbem,

et imperator. Item: si Scipioni privato licuit Caium Gracchum mediocriter

reipublicae statum labefactantem interficere, quanto magis consulibus licuit

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!