20.06.2013 Views

De Dialectica van Johannes Caesarius (ca. 1468 – 1550)

De Dialectica van Johannes Caesarius (ca. 1468 – 1550)

De Dialectica van Johannes Caesarius (ca. 1468 – 1550)

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

82 Hoofdstuk 5. De tekst van tractaat 9: De locis dialecticis

Locus quidem differentia maximae: a proprio. Locus vero maxima: si cui

proprium alicuius rei convenit, et id cuius est proprium.

Caput 9: De his locis qui terminorum substantiam consequuntur

His ita praemonitis eos iam aggrediamur locos qui terminorum substantiam

5 consequuntur. Horum sane multifaria divisio est. Siquidem plura sunt quae

singularibus substantiis adhaerescunt. Ex his igitur alii a toto dicuntur, alii

a partibus, alii a causis, alii ab effectibus, sive ut Cicero ait, ab effectis,

nonnulli a generatione et a corruptione, et alii item ab usibus, quidam etiam

a communiter accidentibus.

10 Sed ex his omnibus primus exponendus venit qui a toto dictus est. Quod

ut commodius fiat, quot modis ipsum totum dicatur subiicere oportet. Dicitur

autem totum duobus modis. Aut enim ut genus, quod et totum universale

dicitur, aut ut id quod ex partibus integratur. A toto igitur quod

et genus est, argumentum ducitur, ut si quaeratur an iustitia sit bona, et

15 fiatque syllogismus hoc modo: omnis virtus est bona; iustitia autem virtus

est; iustitia igitur bona est. Locus quidem differentia maximae: a toto, hoc

est, a genere. Locus vero maxima: quae generi adsunt, et speciei. Rursus sit

quaestio an humanae res providentia regantur. Dicimus ergo sic: mundus

providentia regitur; humanae autem res mundi partes sunt; humanae igitur

20 res providentia reguntur. Locus quidem differentia maximae: a toto, id est,

ab integro quod partibus constat. Locus vero maxima: quod toti convenit,

et partibus.

Porro ut a toto, tum hoc, tum illo argumenta ducuntur, ita et contra

ab utriusque partibus duci possunt. Itaque a partibus totius quod genus est

25 argumentum ducitur, ut si quaeratur an virtus sit mentis bene compositae

habitus, et fiat syllogismus hoc pacto: iustitia, fortitudo, temperantia atque

prudentia habitus sunt mentis bene compositae; et haec quattuor uni virtuti

velut generi subiiciuntur; virtus igitur mentis bene compositae habitus est.

Locus quidem differentia maximae: a partibus totius sive generis. Locus

30 vero maxima: quod singulis inest partibus, id toti inesse necesse est. A

partibus autem quae integri partes dicuntur argumentum ducitur, ut sit

haec quaestio: est ne rhetorica utilis? Dicimus hoc modo: inventio utilis est

et dispositio et elocutio et item memoria et pronunciatio; et haec quinque

rhetoricae partes sunt, ut ex quibus ipsa integratur; rhetorica igitur utilis

35 est. Tum vero et per destructionem argumentatio procedit, ut si quaerat

quispiam num hic, quem servum esse constiterit, liber sit. Hunc si quis non

esse liberum monstrare velit hic dicet: si neque censu, neque vindicta, neque

testamento liber factus est, liber non est; at nulla earum parte liber factus

est; non est igitur liber. Locus quidem differentia maximae: a partibus, sive

40 (ut Ciceroni placet) a partium enumeratione. Locus vero maxima: si omnes

partes a re qualibet abiunctae fuerint, et totum necessario abiungetur.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!