20.06.2013 Views

De Dialectica van Johannes Caesarius (ca. 1468 – 1550)

De Dialectica van Johannes Caesarius (ca. 1468 – 1550)

De Dialectica van Johannes Caesarius (ca. 1468 – 1550)

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

descriptio, nec descriptum.

Praeter hos duos a substantia locos tertius est, qui a nominis interpretatione

dicitur, quam Mar. Cicero notationem, Aristoteles symbolum vocat,

illis haud multum absimilis. Siquidem interpretatio nominis eius rei quae

nomine ipso significatur quaedam quasi designatio est. Ab hac argumentum 5

ducitur si quaeratur utrum philosophiae studendum sit. Ad quod probandum

talis instituitur syllogismus: philosophia amor sapientiae est; atqui sapientiae

esse studendum nemo dubitat; philosophiae igitur studendum est.

Locus quidem differentia maximae: ab interpretatione. Locus vero maxima:

cui nominis interpretatio convenit, et ipsum nomen cui interpretatio 10

facta est. Sane hoc loco recte uti possunt ii qui linguarum imperiti non

sunt. Siquidem interpretari nihil aliud est quam linguam unam per aliam

exponere. Fit tamen et in eadem nonnunquam lingua, ut locuples dicitur,

qui locis abundat, hoc est praediis et possesionibus. Cavendum autem ne

temere quicquam interpretemur, quemadmodum ii solent qui nullius pro- 15

pe linguae satagunt. Quo fit ut iidem dictum lapidem esse interpretentur

quod pedem laedat, et petram quod pedibus quasi trita sit, cum utrunque

graecam originem habeat, id quod Laur. Valla quoque attestatur. Insuper

et alia pleraque ad eundem interpretantur modum, ridicule videlicet magis

quam scite. Neque vero nominis interpretatio ob id dicenda non est, si ad 20

vivum (quod dicitur) non reddiderit id quod interpretandum proponitur, ut

caelum, quod (ut Varro interpretatur) quasi caelatum dictum est. Nec item

refert si non rei cui attribuitur omni ex parte conveniat, ut Philippus, quod

nomen interpretatur amator equorum. Quid si non omnibus conveniat qui

hoc nomine vocentur? Dummodo tamen illi conveniebat cui primum inpo- 25

situm est, patri fortassis Alexandri Magni. Ex quo frustra mihi laborare

videntur hi qui duplicem nominis interpretationem inducunt. Unam quidem

quae cum interpretato convertatur, alteram vero quae convertibilis non sit.

At nunc illud potius scire debemus quod per dictos locos varie argumentari

possumus, nunc subiiciendo, nunc praedicando eundem terminum, 30

atque ipsum etiam de aliquo nunc construendo, nunc destruendo. Tum et

converso ordine totidem modis: verbi gratia a definito, a descripto, ab interpretato

nomine. Simulque et maximas ipsas toties variare, id quod studiosus

huius artis facile ex seipso intelliget, alioqui inutilis prorsus qui huic studio

addicatur. 35

Sed iam ad reliquos huius divisionis locos transeundum esset, nisi illud

succurreret prius admonendum quod ut a definitione ad definitum, a descriptione

ad descriptum et a nominis interpretatione ad interpretatum firma est

et perpetua consequendi ratio, ita et a proprio ad id cuius est proprium, et

contra, ut si quid risibile est, idem homo est. Hinc et equus mansuescere 40

posse probatur, cum animal sit disciplinae capax, iuxta illud Horatii:

Fingit equum tenera docilem cervice magister

ire viam quam monstrat eques.

81

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!