20.06.2013 Views

De Dialectica van Johannes Caesarius (ca. 1468 – 1550)

De Dialectica van Johannes Caesarius (ca. 1468 – 1550)

De Dialectica van Johannes Caesarius (ca. 1468 – 1550)

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

86 Hoofdstuk 5. De tekst van tractaat 9: De locis dialecticis

quidem differentia maximae: ab usibus sive ab usu. Locus vero maxima:

cuius usus bonus est, ipsum quoque bonum est.

Communiter accidentia, ut hoc loco accipiuntur, sunt quae sese comitantur,

idque vel semper vel plurimum. Ab his igitur argumenta ducuntur

5 quoties ea sumuntur accidentia quae relinquere subiectum vel non possunt

vel non solent, ut si quis hoc modo dicat: sapientem non paenitet. Paenitentia

enim malum factum sequitur. Quod quia in sapientem non cadit, ne

paenitentia quidem. Locus quidem differentia maximae: a communiter accidentibus.

Locus vero maxima: cui non inest aliquid, ei nec illud quod illius

10 est consequens inesse potest. Rursus et hoc modo secundum affirmationem:

pluit; ergo vapores in sublime levati sunt.

Unde nec illud iam praetereundum est quod aliquoties quae naturaliter

priora sunt in propositione tamen sunt consequentia, ut: peperit; igitur cum

viro concubuit. Quocirca non recte ita proponitur: inimicitiae sunt; igitur

15 bellum est. Sed e contrario potius: bellum est; igitur inimicitiae sunt. Nam

ut ludum plerunque comitatur certamen et ira, ita ex ira inimicitiae saepe

oriuntur, et ex his funebre bellum, id quod ab Horatio elagantissime adnotatum

est tertia ad Mecoenatem epistula:

Ludus enim genuit trepidum certamen et iram

20 ira truces inimicitias et funebre bellum.

Aliquoties vero, quae naturaliter antecedunt, ea et in propositione priora

sunt, ut: arrogans est; ergo odiosus est. Ex arrogantia enim quisque fit

odiosus. Tale est et illud quod Anselmus inter medii ordinis theologos (nisi

iudicio fallor) collocandus, in libro De casu diaboli annotavit his verbis:

25 aliud est, inquit, rem aliquam causam esse alterius rei, aliud positionem rei

causam esse ut aliud sequatur. Nam cum incendium non fit causa ignis,

sed ignis e diverso incendii, positio tamen incendii causa est ut ignem esse

sequatur.

Caput 14: De locis, qui extrinsecus sumuntur, qui et quot sint

30 Expositis locis qui ab ipsis terminis in quaestione positis sumuntur, restant

dehinc exponendi qui licet extrinsecus sumpti argumenta tamen quaestionibus

suppediant. Hi vero sunt: a rei iudicio sive ab autoritate, a similibus, a

paribus, a proportione, a maiore, a minore, ab oppositis, a repugnantibus,

a transumptione et a transmutata proportione.

35 Caput 15: De loco ab autoritate sive a rei iudicio

Locus qui rei iudicium tenet sive ab autoritate dicitur huiusmodi est, ut si

dicamus id esse quod vel omnes iudicant, vel plures, et hi vel sapientes, vel

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!