20.06.2013 Views

De Dialectica van Johannes Caesarius (ca. 1468 – 1550)

De Dialectica van Johannes Caesarius (ca. 1468 – 1550)

De Dialectica van Johannes Caesarius (ca. 1468 – 1550)

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

in unaquaque artium penitus eruditi. Huius exemplum est praeter firmamentum

esse planetarum orbes septem, quoniam id ita astrologi doctissimi

et in astrologia sapientes penitusque eruditi iudicarint. Locus quidem differentia

maximae: ab autoritate sive a rei iudicio. Locus vero maxima: quod

omnibus, vel pluribus, vel sapientibus hominibus videtur, ei contradicere 5

non oportet. Huic et illa astipulatur maxima: unicuique in sua arte perito

credendum est.

Sane hic locus etsi per alias quoque complures disciplinas usum suum

praestat, in duabus tamen id praecipue spectatur observaturque. Una quidem

quae veluti caeterarum artium fundamentum quoddam est ac per hoc 10

omnium infima, quippe literas docens, unde et nomen habet, a graecis grammatica

dicta. Altera vero quae quoniam circa divinos versatur sermones

theologiae nomen ab illis accepit, hinc etiam disciplinarum omnium suprema

existit et tanquam aliarum regina haberi debet. Verum ut illius autoritas

in primis apud poetas est atque historicos caeterosque idoneos atque pro- 15

batos scriptores, ita huius autoritas ex novo et veteri testamento petenda

est.

Porro cum duplex sit autoritas, humana atque divina, scire debemus

quod humana plerunque vacillat, divina semper firma manet. Humanae

igitur contravenire interdum licet, divinae nunquam. Illa saepe rationibus 20

fulcitur, haec rationibus nullis indiget, sibi sufficientissima. Ergo cum in humanis

disciplinis aliquis instituendus est, is (ut Aurelii Augustini et verbis

et sententia utar) duplici via ducitur, autoritate et ratione. Et tempore quidem

autoritas, natura vero ratio prior est. Itaque quanvis imperitis adhuc

autoritates videatur esse accommodatior (oportet enim, ut Aristoteles ait, 25

addiscentem credere), ratio tamen apertior est eruditis. Autoritas igitur imperitis

adhuc ianuam quodammodo aperit doctrinarum et discentem ducit.

Ratio autem eundem iam eruditum pressis vestigiis haerere facit et omnia

intromissa luce commonstrat.

Caput 16: De locis a similibus et a paribus 30

Similia sunt quibus eadem qualitas inesse perspicitur. Unde et similitudo

definitur rerum differentium eadem qualitas. Atqui simile, ut hic accipi videtur,

sunt qui ita definiant: Simile est quod eandem cum altero suae veritatis

probabilitatem habet. A similibus ergo sive a simili hoc pacto argumentum

ducitur, ut si dubitetur an homini proprium sit bipedem esse, id ita proba- 35

mus: similiter inest equo quadrupedem esse ut homini bipedem; at non est

equo quadrupedem esse proprium; igitur nec homini esse bipedem. Locus

quidem differentia maximae: a similibus. Locus vero maxima: de similibus

idem est iudicium. Sane hoc loco usus est divus Paulus: Si Christus, inquit,

mortuus resurrexit, et nos mortui resurgemus. 40

Unde errare convincuntur qui hunc locum uno pede claudicare dicunt,

87

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!