20.06.2013 Views

De Dialectica van Johannes Caesarius (ca. 1468 – 1550)

De Dialectica van Johannes Caesarius (ca. 1468 – 1550)

De Dialectica van Johannes Caesarius (ca. 1468 – 1550)

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Vilius argentum est auro.

Hinc etiam scientia de anima honorabilior ab Aristotele dicta est caetera

quavis de natura parte. A forma autem res extare, et item dignas et minus

dignas esse: ut hominem, quod rationale animal sit, digniorem quolibet

animali. A fine res bonas sive utiles, ut exempli causa liberales artes, quia 5

bonos et utiles habeant fines.

Caeterum qui ab effectibus dictus est locus, hunc Boetius eundem esse

dicit cum loco a generationibus. Sed nos eos seiunximus, quod generatio

videlicet non sit, quae ad causas ipsas sequatur, cuiusmodi tamen effectus

definitur, sed quae potius via quaedam sit ad effectus producendos, que- 10

madmodum corruptio ad eorum desitionem. Atqui horum speculatio aliud

postulat locum.

A generatione igitur argumentum ducitur hoc modo: assuefactio ad virtutem

bona est; igitur virtus bona est. Locus quidem differentia maximae:

a generatione. Locus vero maxima: cuius generatio bona est, ipsum quoque 15

bonum est. A corruptione vero ut: desuefactio a vitio bona est; igitur vitium

malum est. Locus quidem differentia maximae: a corruptione. Locus

vero maxima: cuius corruptio bona est, ipsum, quod corrupitur sive quod

corruptum est, malum est. Sane sciendum quod, quoties ab hoc loco argumentamur,

praedicatum consequentis contrarium seu oppositum esse debet 20

praedicato antecedentis. Quod tamen non ita evenit in loco a generatione,

ob eam fortassis causam quia per hanc aliquid acquiratur, per illam autem

deperdatur acquisitum. Etenim ut generatio rei productio est ita corruptio

eiusdem abolitio.

Caput 13: De locis qui ab usibus et communiter accidentibus 25

dicuntur

Usum definiunt rei cuiusque operationem at minus proprie. Quandoquidem

multarum rerum usus aliquis esse probatur quarum tamen nulla est operatio,

ut librorum usus quidem est aliquis, nulla autem operatio, et agri item, et

gladii. Itaque rectius definitur cuiusque rei functio. In quibusdam tamen 30

coincidunt usus et operatio, ut visio oculi usus eius est, et functio et operatio

pariter. Sed et illud hic cavendum moneo ne abusum per usum usurpemus,

ut hi faciunt qui ita argumentantur: interficere hominem malum est; igitur

gladius malus est, quando certe in hoc non usus gladii est, sed abusus.

Quippe ad propulsandam potius iniuriam, non ad inferendam gladius factus 35

est. Unde illud divi Pauli ad Romanos cap. 13: Non frustra gladium gestat

is qui in republica potestate fungitur. Dei enim minister est: vindex ad iram

ei, qui malum agit. Ab usibus igitur sive ab usu argumentum ducitur si ita

argumentetur quispiam: equitare bonum est; igitur equus bonus est. Locus

85

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!