20.06.2013 Views

De Dialectica van Johannes Caesarius (ca. 1468 – 1550)

De Dialectica van Johannes Caesarius (ca. 1468 – 1550)

De Dialectica van Johannes Caesarius (ca. 1468 – 1550)

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Caput 6: Quid sit locus maxima et quid locus differentia maximae

Ex his igitur quae dicta sunt manifestum evadit quod locus quidem maxima

est universalis et principalis et indemonstrabilis atque ita per se nota propositio.

Cuiusmodi est maxima illa supra posita: cuicunque definitio non 5

convenit, nec ipsum definitum, et id genus aliae. Ideo autem universales et

maximae propositiones dicuntur, quoniam ipsae sunt quae caeteras continent

propositiones, quippe per quas consequens et rata conclusio fit. Locus

vero differentia maximae est quo maxima a maxima differt, ut si dicam a

definitione aut a definito aut ab alio quovis huius generis communi termino. 10

Siquidem per hunc iam maxima propositio in qua ipse ponitur, ab ea differt

maxima in qua idem terminus vel non ponitur omnino vel, si ponitur, non

tamen quia argumentum praestet ad fidem rei dubiae faciendam. Quare ab

illa iam aliquoties repetita maxima haec differt maxima: cuicunque non convenit

definitum, nec ipsa definitio, propterea quod tametsi idem terminus 15

in utraque ponitur, ab eodem tamen in utraque non sumitur argumentum.

Unde illarum duarum maximarum altera a definitione, altera a definito, ut

nomen, ita differentiam accipit. Atque idipsum quidem est quod Boetius

his prope verbis innuere visus est: Differentiae, inquit, maximarum propositionum

idcirco dictae sunt, quod cum plurimae sint propositiones quae 20

maximae vocantur, per has illae veluti differe inter se dinoscuntur, ut cum

ex quibus terminis maximae propositiones constituantur, per ipsas nomine

expresso indicantur. Itaque non in eo quod maximae sunt inter se differunt,

sed in eo quod hic a definitione, ille a definito et hic rursus a genere aut

a toto locus dictus sit. Praeterea, si maximae propositiones loci argumen- 25

torum sunt, et differentias maximarum locos esse necesse est. At de his

quidem hactenus. Nunc propositum prosequamur, hoc est, rem ipsam quam

quaerimus aggrediamur.

Caput 7: Quo pacto loci differentiarum maximarum dividantur

Restat igitur ut, posthabita locorum maximarum divisione, eos deinde sub- 30

dividamus locos qui maximarum differentiae dicti sunt, idque ob eam in

primis commoditatem quod hi illis pauciores sint, quippe quae eos contineant

ut universaliores. Unde et per hos facilior transitus fiet, attestante

id ipsum Aristotele in Topicis libro secundo. Accedit quod ex horum divisione

rem quam quaerimus citius assequi poterimus. Sit autem divisio 35

huiusmodi: locorum qui maximarum differentiae dicti sunt alii ab his ducuntur

terminis, hoc est nomen accipiunt, qui in quaestione positi sunt, alii

extrinsecus sumuntur, alii inter hos medii sunt. Sed illud nunc animadver-

79

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!