20.06.2013 Views

De Dialectica van Johannes Caesarius (ca. 1468 – 1550)

De Dialectica van Johannes Caesarius (ca. 1468 – 1550)

De Dialectica van Johannes Caesarius (ca. 1468 – 1550)

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

80 Hoofdstuk 5. De tekst van tractaat 9: De locis dialecticis

tendum hic est, quod cum dicitur ‘ab his terminis, qui in quaestione positi

sunt’, id cum primis intelligendum est ab altero illorum. Nam cum duo

sint in unaqualibet proposita quaestione termini, subiectus unus et praedicatus

alter, ab horum altero locus differentia maximae nomen accipit. Ut

5 sit proposita quaestio: Est ne concha animal? In hac duo sunt termini,

animal et concha. Dubitatur autem utrum animal de concha praedicetur.

Tertius proinde restat inveniendus, qui illos duos connectat atque id quod

propositum est ita esse confirmet, unde et medium appellatur et ratio et

argumentum. Hic iam tertius terminus ab altero illorum nomen accipiet,

10 utpote quod ad eum sit aut ut definitio aut ut definitum aut ut genus aut

ut totum aut ut causa aut quomodocunque aliter. Ut sit exempli causa tertius

iste terminus animalis definitio, quae est substantia animata sensibilis.

Tunc sic argumentor: concha est substantia animata sensibilis; igitur concha

est animal. Quod nimirum iam antea dubitari poterat, cuius dubitationis

15 scrupulus hinc pendere videtur, quod conchae nec vident, nec ullum alium

sensum habeant quam cibi et perculi, hoc est gustus et tactus, autoribus

Aristotele et Plinio. Ergo qui tertius accessit terminus, a definitione alterius

a duobus velut e loco aliquo eductus, hunc scrupulum sustulit factusque est

illius argumentationis probatio et argumentum. Cuius deinde maxima su-

20 perveniens propositio (quae quidem est: de quocunque praedicatur definitio,

et definitum) omnem tollit dubitationem ambiguitatemque, si forte interim

dubitabatur adhuc quaenam sit ipsius definitionis ad definitum habitudo.

Caput 8: De tribus locis qui a substantia dicuntur

Terminorum porro qui in quaestione ponuntur alii substantiam rei indicant,

25 alii ipsam consequuntur substantiam. Substantiam rei indicant sive a substantia

termini dicti sunt, quicunque in definitione vel sola consistunt. Definitio

quippe est quae substantiam rei monstrat indicatque. Sed id iam

exemplo patefaciamus. Age igitur quaeratur an arbor sit animal, fiatque

huiusmodi argumentatio: animal est substantia animata sensibilis; arbor au-

30 tem substantia animata sensibilis non est; non est igitur arbor animal. Locus

quidem differentia maximae: a definitione. Locus vero maxima: cuicunque

definitio non convenit, nec definitum.

Praeterea autem et quoties a descriptione argumentum ducitur locus a

substantia dici potest. Nam ut definitio substantiam rei monstrat per ge-

35 nus et differentias, ita descriptio eiusdem intelligentiam claudit quibusdam

accidentibus unam proprietatem quae rei conveniat efficientibus vel substantialibus

differentiis praeter conveniens genus aggregatis. Quod quidem tum

maxime contingit cum prima genera describuntur. Huius tale sit exemplum:

albedo nullis subiacet accidentibus; ergo albedo substantia non est. Etenim

40 substantia est quae omnibus subiacet accidentibus. Locus quidem differentia

maximae: a descriptione. Locus vero maxima: cuicunque non convenit

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!