12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

10 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialevel technicis, ad nobilem hanc musicae disciplinam quod attinet,ferendis ; sed illud Ecclesiae propositum est, ut hanc contraomnia tutetur quibus eadem minus digna reddi possit, quippequae in re tanti momenti, quanti est cultus divinus, in ministeriumarcessatur.Musica sacra hac in re non aliis legibus et normis obtemperat,nisi iis quae omni arti religiosae, immo arti in universumpraescribuntur. Iamvero non ignoramus quosdam artis cultorespostremis hisce annis, magna cum christianae pietatis offensione,in aedes sacras ausos esse opera inducere ab ipsis confecta,quae omni religionis afflatu careant, et quae etiam rectisartis rationibus prorsus répugnent. Quem deplorandum agendimodum speciosis probare conantur argumentis quae ex propriaartis natura et indole fluere asseverant. Instinctum enim illum,quo artificis mens tangatur, liberum esse dictitant neque fasesse eidem imponere leges et normas ab ipsa arte alienas, sivereligiosas sive morales, cum iis et artis dignitas graviter laedaturet artificis actioni sacro afflatu impulsae quasi vincula etcompedes iniciantur.Huiusmodi autem argumentis quaestio movetur sane arduaet gravis quae ad omnem artem omnemque artificem spectat,neque rationibus artis et aestheticae disciplinae persolvitur, sede supremo finis ultimi principio decernenda est quo omnishomo omnisque humana actio inviolate sancteque regitur. Hominisenim ad finem suum ultimum — qui Deus est — ordinatioac directio lege absoluta et necessaria, in Dei ipsius naturaet infinita perfectione fundata, ita firmatur, ut ne Deus quidemquemquam ab ea possit eximere. Qua lege aeterna et immutabilipraecipitur, ut et homo ipse et omnes eius actionesDei infinitam perfectionem, in Creatoris laudem et gloriam,manifestent et pro viribus imitentur. Homo igitur, cum adhunc supremum finem consequendum natus sit, ad divinumarchetypum se conformare omnesque facultates suas cum corporistum animi, recte inter se ordinatas et fini obtinendo

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!