12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

62 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialeblicae ») instituuntur, in quibus argumenta ad Sacram Scripturam spectantiaamplius et profundius in determinatorum coetuum utilitatem pertractantur.Nullum est dubium quin his rebus omnibus, dummodo rite peragantur,Sacrae Scripturae cognitio et amor efficaciter promoveatur et in diesuberius crescat. Attamen, ut hic finis rite obtineatur, omnia magna cumcura et prudentia paranda et dirigenda sunt. Ac primum quidem argumentain conventibus tractanda apte eligantur oportet, idque maximeex iis quae ad doctrinam theologicam Sacrorum Librorum profundiuscognoscendam et ad cultum ac venerationem Sacrarum Litterarum interchristifideles magis magisque fovendam apte valeant, iis tamen non omissisquaestionibus historicis, criticis, litterariis, quae in singulis regionibusmaioris momenti sunt aut acrius disputantur. Dein oratores quiin huiusmodi conventibus verba faciunt, rerum de quibus agunt, omni exparte periti sint oportet, normis a Sancta Sede datis sincere oboedientes,in rebus proponendis prudentes et sobrii, condicionis tam scientificaequam spiritualis audientium omnino conscii. Quantus fructus ex his conventibushauriatur, si haec omnia diligenter observata fuerint, ex multisrelationibus quae ad hanc Pontificiam Commissionem pervenerunt, luculenterapparet.Dolendum tamen est rei nondum in omnibus regionibus normis modoexpositis plane satisfieri atque interdum adesse periculum, ne conventusilli a Consociationibus Biblicis vel ab aliis instituti, non omnibus quiintervenerint, satis proficiant, immo quibusdam magis in « destructionem»quam in «aedificationem» cedant (cfr. 2 Cor-, 10, 8). Oratores enim,dicunt, non semper eos esse qui rerum de quibus agunt, omnino peritisint ; quosdam nimis facile sequi auctores minus commendatos vel inconsiderateac temere admittere et divulgare opiniones dubias aut falsas;commendare libros vel periodica dubii valoris aut ab auctoritate ecclesiasticanon approbata vel etiam reprobata : et haec omnia interdumcoram auditoribus qui ad similes quaestiones examinandas et iudicandasnullatenus parati et instructi sint. Accidisse etiam ferunt, ut qui loqueretur,parum attendent ad normas illas quas Summus Pontifex fel.reg. in Litteris Encyclicis Humani generis denuo graviter inculcavit,atque audacter proposuerit sententias a Magisterio Ecclesiae reprobatas,vel etiam sensui litterali, vigilante Ecclesia probe elaborato, novumquendam sensum substituerit quem symbolicum et spiritualem appellantet quo difficultates sensui litterali inhaerentes evanescere temere dicti-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!