12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Pii Pp. XII 325mihi Deus. Quia ergo pueri communicaverunt carni et sanguini,et ipse similiter participavit eisdem. ... Unde debuit peromnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifexad Deum, ut repropitiaret delicta populi. In eo in quo passusest ipse et tentatus, potens est et eis qui tentantur auxiliari». 42Ac Sancti Patres, doctrinae divinitus patefactae veridici testes,illud optime animadverterunt, quod iam Paulus Apostolusclare satis asseruerat, divini nempe amoris mysterium cumIncarnationis, tum Redemptionis veluti principium esse ac verticem.Etenim saepe luculenterque in eorum scriptis legiturIesum Christum idcirco perfectam humanam naturam et caducumfragileque corpus nostrum assumpsisse, ut sempiternaeconsuleret saluti nostrae, nobisque infinitum amorem suum,sensibilem etiam, apertissime manifestaret ac panderet.S. Iustinus, quasi Apostoli gentium voci resonans, haecscribit: « Natum enim ex ingenito et ineffabili Deo, Verbumadoramus et amamus; quandoquidem propter nos homo factusest, ut passionum nostrarum particeps factus medicinam illisfaceret ». 43Ac S. Basilius, in tribus Cappadociae Patribus primus,veros simulque sanctos fuisse asseverat sensuum affectusin Christo : « Liquet Dominum naturales quidem affectus suscepissead confirmationem verae nec phantasticae incarnationis;vitiosos vero affectus, qui nostrae vitae puritatem coinquinant,ut incontaminata divinitate indignos reiecisse ». 44Pariquemodo Antiochenae Ecclesiae lumen, S. Ioannes Chrysostomusfatetur sensuum motus, quibus Divinus Redemptor obnoxiuserat, clare patefecisse omnino integram eum humanamassumpsisse naturam: « Si enim nostrae non fuisset naturae,non a luctu semel et iterum correptus fuisset ». 45In Latinisautem Patribus eos libet memorare, quos hodie Ecclesia utpotemaximos Doctores veneratur. Itaque S. Ambrosius sensibiles42434445Hebr. II, 11-14; 17-18.Apol. II, 13: P. G. VI, 465.Epist. 261, 3: P. G. XXXII, 972.In Ioann., Homil. 63, 2: P. G. LIX, 350.22 - <strong>ACTA</strong>, vol. XXIII, n. 7. — 31-5-1956.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!