12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Pii Pp. XII 75»Nos tamen, pro rei magnitudine et peculiaribus difficultatibus huic Causaeinhaerentibus, mentem Nostram distulimus aperire quo ad eam ferendamsententiam maiorem superni luminis copiam, enixas preces adDeum admoventes, impetraremus. Tandem die xv mensis Augusti, eodemhoc anno, ad Venerabilis Servi Dei Innocentii Pp. XI sollemnemBeatificationem tuto procedi posse decrevimus. Quae cum ita sint, Nosharum Litterarum vi atque auctoritate Nostra Apostolica, facultatemfacimus ut idem Venerabilis Dei Famulus Innocentius Pp. XI beatinomine in posterum nuncupetur, eiusque corpus et lipsana, seu reliquiae,non tamen in sollemnibus supplicationibus deferendae, publicaevenerationi proponantur atque etiam ut eiusdem Beati imagines radiisdecorentur. Praeterea eadem auctoritate Nostra concedimus ut deIllo quotannis recitetur Officium de Communi Summorum Pontificumcum lectionibus propriis per Nos approbatis et Missa de eodem Communicum orationibus propriis, pariter probatis, celebretur, iuxta Missalis etBreviarii Romani rubricas. Huiusmodi vero Officii recitationem et Missaecelebrationem fieri dumtaxat largimur praeterquam in ista NostraUrbe et dioecesi, in dioecesibus tum Comensi in qua Beatus ortumhabuit tum Novariensi cui sanctissime praefuit, ab omnibus Christifidelibusqui horas canonicas recitare teneantur et, quod ad Missam attinet,a. Sacerdotibus omnibus ad Templa vel Sacella, in quibus Beati festumagatur, convenientibus. Largimur denique ut Sollemnia BeatificationisVenerabilis Servi Dei Innocentii Pp. XI supra dictis in Templis seu Sacellis celebrentur diebus legitima auctoritate statuendis intra annum,postquam sollemnia eadem in Sacrosancta Basilica Vaticana fuerintperacta. Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicisnecnon decretis de non cultu editis ceterisque quibuslibet contrariis. Volumusautem ut harum Litterarum exemplis, etiam impressis, dummodomanu Secretarii Sacrae Rituum Congregationis subscripta sint atqueeiusdem Congregationis sigillo munita, etiam in iudicialibus disceptationibus,eadem prorsus fides adhibeatur, quae Nostrae voluntatis significationi,hisce ostensis Litteris, haberetur.Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, dominicadie VII mensis Octobris, in festo Sacratissimi Rosarii BeatissimaeVirginis Mariae, anno MCMLVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.De speciali mandato SanctissimiPro Domino Cardinali a publicis Ecclesiae negotiisGILDO BRUGNOLAa Brevibus Apostolicis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!