12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

12 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialeveritates quas tenet et pietatem quam colit, tam scite, tamvenuste atque iucunde coloribus vel lineis vel sonis atque concentibusexprimat et proponat, ut haec sacra artis exercitatioet ipsi sit quasi cultus ac religio et populum ad fidem profitendamac pietatem colendam magnopere excitet et inflammet.Huiusmodi autem artifices Ecclesia semper in honore habuitatque habebit ipsisque templorum ianuas late aperit et pandit,cum gratum ei obveniat non parvum adiumentum quod iidemarte sua et industria afferunt ad ipsius ministerium apostolicumefficacius exsequendum.His quidem artis religiosae normis ac legibus musica sacraetiam arctiore et sanctiore devincitur vinculo, quia propiusquam pleraeque aliae artes liberales, ut architectura, disciplinapingendi et fingendi, ad ipsum cultum divinum accedit : illaeenim ritibus divinis dignam sedem parare student, haec veroin ipsis caerimoniis sacris et ritibus exsequendis praecipuumquendam obtinet locum. Quare Ecclesia summa cum cura caveredebet, ut ab eadem, quippe quae sit sacrae liturgiae quasiadministra, diligenter arceatur quidquid cultum sacrum minusdeceat vel fidelibus adstantibus in mentibus ad Deum extollendisimpedimento esse possit.Haec enim est sacrae musicae dignitas, hoc sublime eiuspropositum, ut voces sive sacerdotis offerentis sive populichristiani Summum Deum laudantis pulcherrimis suis modujationibussuisque fulgoribus decoret et exornet, adstantiumfidelium mentes vi quadam et virtute sibi innata ad Deumrapiat, liturgicas christianae communitatis preces vividiorèsferventioresque reddat, quo validius, impensius, efficacius omnesDeum Unum et Trinum laudare eique supplicare possint.Augetur igitur sacrae musicae ope honor ab Ecclesia cumChristo Capite coniuncta Deo tributus; augetur etiam fructus,quem fideles, sacris concentibus moti, ex sacra Liturgia colligunt,et vita ac moribus christiano homine dignis manifestant,ut et ipsa cotidiana experientia docet et multa monumenta

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!