12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta PU Pp. XII 201scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatisplenitùdine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum BeatamVirginem ab origine Immaculatam praecipuam apud Deum CaelestemPatronam Praefecturae Apostolicae Galapagensis confirmamus seu constituimusac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis,quae principalibus regionum Patronis rite competunt. Contrariisquibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentespraesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare acpermanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere;illisque ad quos spectant, seu spectare poterunt, nunc ed in posterumplenissime suffragari ; sicque rite iudicandum esse ac definiendum ; irritumqueex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis,auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.Datum ex Arce Gandulfi, sub anulo Piscatoris, die iv mensis Septembris,anno MDCCCCLIIII, Pontificatus Nostri sexto decimo.De speciali mandato SanctissimiPro Domino Cardinali a publicis Ecclesiae negotiisGILDO BRUGNOLAa Brevibus ApostolicisIIAD DIGNITATEM ET HONOREM BASILICAE MINORIS EVEHITUR ECCLESIA ARCHI­CONFRATERNITATIS B. MARIAE V. IMMACULATAE IN CIVITATE ET ARCHIDIOE­CESI CATACENSI.PIUS PP. XIIAd perpetuam rei memoriam. — Maximo afficimur gaudio cum quotidiemagis magisque clarescat Annum Marianum, quem laetantes et fidentesLitteris Nostris Encyclicis « Fulgens corona », indiximus, VenerabiliumFratrum Episcoporum studiosa cura et Christifidelium pia docilítateid quod Nos voluimus feliciter et plene consequi. Iuges enim adNos perveniunt undique preces quae eo tendunt ut Beatissimae VirginisMariae cultus in orbe catholico augeatur, Eique honor addatur, ergaIpsam Dei hominumque Matrem dulcissimam filiorum amor increscat.Quibus precibus nunc addendae sunt quae Nobis adhibuerunt dilecti filiiSacerdos qui est simul Magister pietatis et Rector necnon nobilis virqui est Prior Ven. Archiconfraternitatis a Beatissima Virgine Maria

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!