12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Sacra Congregatio Rituum 587manen, dioecesis fines, nobili loco, e piis honestisque parentibus Laurentioac Elisabeth Lefebvre nata est puella, cui eodem die, ut ferunt,baptismi sacramentum fuit collatum, nomenque Anna Teresia impositum.Pie a parentibus educata ac beatae Virginis patrocinio concreditafuit, unde «Sanctissimae Virginis puellula » nuncupata; nec sane incassum.Diligentissime enim, succrescente aetate, naturales adulescentiaemorales defectus motusque compeseere conabatur; peccatum vero, velveniale, maximo odio prosequebatur quod per totam vitam, uti testesdeponunt, sancte servavit. Unde nil mirum si in animo ita comparato,praesertim vel a primitus Christi corpore suscepto, puella ad religiosamvitam amplexandam se inclinatami senserit. Quam piam voluntatem,sensim sine sensu firmum propositum factam, continuis productisqueorationibus et corporis afflictationibus Serva Dei, multiplicibus difficultatibussuperatis, in actum, materna benedictione obtenta, die 18 Augustianni 1823 deduxit, Instituto Sororum a Providentia de Ruillé intraRothomagensis Archidioecesis fines se adiungens. Eximiae pietatis acprudentiae dotibus, quibus renidebat, perpensis, die 12 Iulii anno 1840,ut novam missionem constitueret, ad recenter institutam Vincennensemdioecesim, nunc Indianapolitanam, in boreali America:, missa fuit, eidelegatis a Generali Superiorissa omnibus facultatibus, quasi alteraGeneralis Antistita, independenter a Supremo Consilio de Ruillé. Episcopusde la Hailandière parvam domum in silvestri loco ei sociisqueassignaverat. Quoniam quidem locus beatae Mariae Virginis patrociniosacratus fuerat, ipsa domus et Sororum Institutum Sanctae Mariae adNemus fuit nuncupata.Difficile dictu est quanta ab ipso missionis initio Theodora eiusquesociae fuerint passae. Non solum enim silvestris locus, viarum defectus,fictilium aliorumque domesticorum instrumentorum penuria atque durissimapauperies eis erat perferenda, sed, quod gravis est, ipsa DeiServa a paganis, a protestantibus aliisque catholicae Ecclesiae inimicisatrocium calumniarum ictibus zelotypiae, invidiae, odii atque vel minarummortis lacessita fuit. Quoniam autem « in cruce salus », Theodora,veritatis huius plene conscia, cuncta haec uti donum sibi a Deopraebitum fortiter pertulit. Bene itaque una cum Apostolo iterare poterat: « Quis ergo nos separabit a caritate Christi? tribulatio an angustia?an fames? an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius?Sicut scriptum est : Quia propter te mortifìcamur tota die ; aestimatisumus sicut oves occisionis. Sed in his omnibus superamus propter eumqui dilexit nos» (Rom. 8, 35-37). Paternus enim Dei amor dilectos suos

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!