12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Pii Pp. XII 811eorumque onera, aliaque huiusmodi respiciant, Iuris Canonici praescriptionesomnino serventur. Mandamus insuper ut simul ac hae LitteraeNostrae ad exsecutionem deductae fuerint, ii clerici qui in territorioEcclesiae Afogadensis de Ingázeira legitime degant, eidem censeanturadscripti, ceu proprius clerus; atque ut omnia documenta etacta quae ad eandem Sedem quomodolibet attineant, ad eiusdem tabulariumcito mittantur, ibidem religiosa cura asservanda. Ceterum omniaquae per has sub plumbo Litteras praescripsimus efficiet venerabilisFrater Armandus Lombardi, cuius meminimus, factis ad id potestatibus,quas poterit, si visum fuerit, cuilibet delegare, dummodo ecclesiasticadignitate insigni. Cum vero Nostra decreta perfecerit, tunc documentaexarabit, et ad S. Congregationem Consistorialem cito mittet; quod sialius eo tempore eidem Apostolicae Nuntiaturae in Brasilia praeerit,idem quae mandavimus faciet.Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus;ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religioseserventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitatinulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cumper has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavispraeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus,id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praetereahaec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat;quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sivemanu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitateconstituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eademomnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderetur. QuaeNostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit,sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui SummorumPontificum iussa non fecerint.Datum Romae, apud S. Petrum, die secunda mensis Iulii, annoDomini millesimo nongentesimo quinquagesimo sexto, Pontificatus Nostriduodevicesimo.CELSUS Card. COSTANTINI * Fr. ADEODATUS I. Card. PIAZZAS. R. E. Cancellarius 8. Congr. Consistorialis a SecretisHamletus TondiniApostolicam Cancellariam Regensf Alfonsus Carinci, Archiep. tit. Seleucien., Decanus Proton. Apost.Silvius Sericano, Proton. Apost.Loco £B Plumbi[n Ap. Cane, tab., vol. LXXXXIII, n, 15.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!