12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Pii Pp. XII 121ne, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Beatissimam VirginemMariam a Sacratissimo Rosario civitatis et dioecesis Rosariensisin Republica Argentina, praecipuam apud Deum Caelestem Patronamconstituimus et declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiisliturgicis, quae praecipuis locorum Patronis rite competunt. Contrariisquibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentesLitteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere ; illisquead quos spectant seu spectare poterunt nunc et in posterum plenissimesuffragari sicque rite iudicandum esse ac definiendum ; irritumque exnunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritatequalibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.Datum ex Arce Gandulfi, sub anulo Piscatoris, die II mensis Septembris,anno MCMLIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.De speciali mandato SanctissimiPro Domino Cardinali a publicis Ecclesiae negotiisGILDO BRUGNOLAa Brevibus ApostolicisÏISANCTUS FRANCISCUS ASSISIENSIS PRAECIPUUS CAELESTIS PATRONUS DIOECESISASSISENSIS DECLARATUR.PIUS PP. XIIAd perpetuam rei memoriam. — In gravi saeculo constituti Ecclesiaefilii Sanctorum Caelitum patrocinium recte expostulant ut, iis deprecantibus,iis tuentibus, supernis potiantur muneribus laetosque fructusomne genus percipiant. Hoc ductus consilio, Venerabilis Prater AntoniusIosephus dos Santos, Episcopus Assisensis, in Brasilia, submissa s adNos preces admovit ut Sanctum Franciscum Assisiensem, utpote e cuiusurbis nomine dioecesis nuncupetur, eiusdem caelestem apud Deum Patronumrenuntiaremus, Nos autem fore confisi ut eius regionis Christifidelesad « pauperis Asisinatis » fulgida imitanda exempla pro vocarentur, votahuiusmodi libenti animo statuimus explere. Quapropter, ex Sacrae RituumCongregationis consulto, omnibus rei momentis attente perpensis,certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatisplenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum San-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!