12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

124 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialeginam, nomine illo invocatam, tanta fertur pietate, sed etiam SummiPontifices, praesertim Benedictus XIII et Leo XIII, Decessores Nostri,rec. mem., pluresque sacrorum Antistites Eiusdem fuere cultores perdiligentes.Discupiens autem Mariani huius Anni quasi fructus colligere,scilicet Christifideles ad Religionis praecepta sanctius obeunda provocare,Venerabilis Frater Augustinus Mancinelli, Archiepiscopus Beneventana,vota quoque significans Episcoporum, publicae rei Curatorumet Christifidelium Samnii, Nos rogavit ut Beatam Mariam Virginem agratiis eiusdem regionis praecipuam Patronam caelestem, pro Nostrabenignitate, renuntiaremus. Quibus precibus Nos, quibus nihil est antiquiusquam Regni Christi Eiusque Matris fines quoquoversus propagare,precibus huiusmodi libenti animo statuimus concedere. Quapropter,ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac maturadeliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harumLitterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem agratiis totius regionis Samniticae praecipuam apud Deum CaelestemPatronam constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus acprivilegiis liturgicis, quae principalibus regionum Patronis rite competunt.Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus,decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiterexstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiriet obtinere; illisque, ad quos spectant, seu spectare poterunt nuncet in posterum plenissime suffragari ; sicque rite iudicandum esse acdefiniendum ; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, superhis, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentaricontigerit.Datum ex Arce Gandulfi, sub anulo Piscatoris, die II mensis Octobris,anno MDCCCCLIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.De speciali mandato SanctissimiIo. BAPT. MONTINIPro Secretarius Status

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!