12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Pii Pp. XII 333eis suis ». 75Quamobrem Iesu Christi Filii Dei amor, per GolgothaeSacrificium, Dei ipsius amorem luculenter significanterquepatefacit: « In hoc cognoscimus caritatem Dei, quoniamille animam suam pro nobis posuit; et nos debemus pro fratribusanimam ponere ». 76Ac reapse Divinus Redemptor nosteramore magis quam vi carnificum Cruci affixus est; eiusque voluntariumholocaustum supremum donum est, quod singulishominibus impertiit secundum press am illam Apostoli sententiam:« Dilexit me, et tradidit semetipsum pro me ». 77Nullum igitur dubium esse potest sacratissimum Cor Iesu,cum sit, intima prorsus ratione, Incarnati Verbi vitae particeps,atque adeo veluti Divinitatis instrumentum assumptum fuerit,haud minus quam cetera humanae naturae membra, in divinaegratiae divinaeque omnipotentiae operibus exsequendis, 78legitimumetiam immensae illius caritatis symbolum esse, qua permotusServator noster per suum profusum Sanguinem mysticumcum Ecclesia inivit matrimonium: « Per caritatem proEcclesia sibi in sponsam coniungenda passus est ». 79Ex vulneratoigitur Redemptoris Corde Ecclesia, utpote RedemptionisSanguinis administra, nata est, ex eodemque Sacramentorumgratia, ex qua Ecclesiae filii supernam vitam hauriunt, uberrimeprofluxit, ut in sacra Liturgia legimus : « Ex Corde scissoEcclesia Christo iugata nascitur. ... Qui Corde fundis gratiam». 80De huius symboli ratione, quae ne antiquis quidemPatribus scriptoribusque ecclesiasticis ignota erat, Doctor Communis,quasi eorundem vocibus resonans, haec scribit: « Exlatere Christi Auxit aqua ad abluendum, sanguis autem adredimendum. Et ideo sanguis competit sacramento Eucharistiae,aqua autem sacramento Baptismi; qui tamen habet vim7576777 87980IOAN. XV, 13.I Ioan. III, 16.Gal. II, 20.Cfr. S. THOM., Sum. Theol., III, q. 19, a. 1: ed. Leon., tom. XI, 1903, p .329.Sum. Theol., Suppl., q. 42, a. 1 ad 3 M : ed. Leon., tom. XII, 1906, p. 81.Hymn. ad Vesp. Festi Ssmi Cordis Iesu.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!