12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

566 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialemiraculisque comitantibus, sacra litavit. Tam inclita rerum memoria,tamque pretiosum pietatis et sanctitatis domicilium merito effecerunt,ut Decessor Noster Paulus Pp. V, fel. rec, anno millesimo sexcentésimosexto, Sancti Thomae Meliaporensi dioecesi condita, ad Ecclesiae Cathedralisdignitatem illud eveheret atque Leo Pp. XIII, rec. mem., item DecessorNoster, anno millesimo octingentesimo octogesimo sexto, titulumiuraque Archiepiscopi Metropolitae Ordinario pro-tempore concederet.Decem autem post annos, hodierna Cathedralis Ecclesia Sancti ThomaeApostoli, sepulcrum in medio continens atque amplitudine mirabilis,sollemni ritu est consecrata. Gothico confecta stilo, maxima est ceterarumIndiae ecclesiarum atque marmorea praedita crypta, ubi memoratiApostoli est conditorium. Eo fideles non solum, sed etiam ethniciquotannis frequentes accedunt, quibus plures Sacerdotes, Parocho cohortanteet adiuvante, alacriter inserviunt. Abundat insuper sacra supellectileaffabre confecta; atque ex altissima turri tria personant aerasacra. Maxima colitur religione pervetustum Beatae Mariae Virginisab origine immaculatae Simulacrum, quod etiam Sanctus FranciscusXaverius pientissime est olim veneratus : Deiparae ipsi Immaculatae,duobus saeculis ante dogmaticam definitionem, Meliaporensis archidioecesis,Lusitaniae Regni vestigia prosecuta, se vovit. Novissime deniqueper Nosmet Ipsos Madraspolitana et Meliaporensi archidioecesi,anno millesimo nongentesimo quinquagesimo secundo, erecta, eademEcclesiae Cathedralis locum obtinebat. Quibus omnibus mature perpensis,Venerabilis Frater Ludovicus Mathias, e Societate Sancti FrancisciSalesii, priorum Evangelii praeconum ea in regione quasi herede,atque Archiepiscopus Madraspolitanus et Meliaporensis, geminam faustamquenactus occasionem trecentesimi quinquagesimi expleti anni adioecesi constituta ac simul septuagesimi revoluti anni a condita sedeMetropolitana, proprio nomine, utriusque Cleri nec non omnium Christifidelium,humilibus fusisque Nos adiit precibus, ut Ecclesiam Cathedralem,quam laudavimus, ad dignitatem Basilicae Minoris benigneevehere dignaremur. Nos vero, venerandis primi et alterius Indiae Apostolivestigiis congruum volentes tribuere honorem, huiusmodi votis perlibenterstatuimus concedere. Quapropter, e Sacrae Rituum Congregationisconsulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra dequeApostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum viperpetuumque in modum, Ecclesiam Cathedralem Madraspolitanae etMeliaporensis in India archidioeceseos, Deo in honorem Sancti ThomaeApostoli dicatam, titulo ac dignitate Basilicae Minoris, omnibus adne-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!