12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

336 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialesum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, nequeprincipatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, nequefortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creaturaalia poterit nos separare a caritate Dei, quae est in ChristoIesu Domino nostro ». 86Nihil igitur vetat quominus sacratissimum Iesu ChristiCor adoremus, utpote particeps atque naturale ac significantissimumsymbolum inexhaustae illius caritatis, qua DivinusRedemptor noster adhuc flagrat erga hominum genus. Illudsiquidem, etsi mortalis huius vitae perturbationibus iam obnoxiumnon est, vivit tamen ac palpitât, atque indissolubilimodo cum Divini Verbi Persona, et in ipsa et per ipsam cumdivina voluntate eius coniungitur. Quamobrem, cum Cor Christiredundet divino humanoque amore, et cum omnium gratiarumthesaurorum praedives sit, quos Redemptor noster suavita, suis cruciatibus suaque morte acquisivit, fons est profectoperennis illius caritatis, quam ipsius Spiritus effundit in omniamystici sui corporis membra.Cor igitur Servatoris nostri imaginem quodammodo refertdivinae personae Verbi, itemque duplicis naturae, humanaenempe divinaeque; atque in eo considerare possumus non modosymbolum sed etiam veluti summam totius mysterii nostraeRedemptionis. Cum sacratissimum Iesu Christi Cor adoramus,in ipso et per ipsum tum increatum Divini Verbi amorem, tumhumanum pariter eius amorem ceterosque affectus atque virtutesadoramus, quandoquidem uterque amor Redemptoremnostrum permovit ad sese pro nobis universaque Ecclesia Sponsasua immolandum, secundum Apostoli sententiam: « Christusdilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret,mundans lavacro aquae in verbo vitae, ut exhiberet ipsesibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam,aut aliquid huiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata ». 878« Rom. VIII, 35. 37-39.87Eph. V, 25-27.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!