12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

24 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialesit, Seminarii vel Collegii moderatores vos hac de re monere neomittant, ut eidem occasionem praebere possitis has suas facultatesaltius excolendi, eumque vel in Pontificium huius UrbisInstitutum Musicae Sacrae vel in aliquod eiusdem disciplinaeAthenaeum mittatis, dummodo iis moribus ac virtutibus polleat,quibus optimum se fore sacerdotem spem faciat.Huic rei ideo quoque prospiciendum est, ut Locorum Ordinariiet Religionum Moderatores aliquem habeant, cuius auxilioin re tanti momenti utantur, cui ipsi per se, tot tantisquealiis onerati muneribus, pro necessitate vacare haud facilepoterunt. Optimum sane factu est, si in dioecesano ArtisChristianae Consilio aliquis habeatur qui musicae sacrae et cantusapprime peritus iis quae in dioecesi fiant, sollerter invigilarepossit, et qui de rebus actis et agendis Ordinarium certioremfaciat, eiusdemque iussa et mandata excipiat et exsecutionimandet. Quodsi in dioecesi aliqua ex illis Sodalitatibus habeatur,quae ad musicam sacram excolendam sapienter institutaeet a Summis Pontificibus valde laudatae et commendatae sint,Ordinarius illa quoque, pro sua prudentia, uti poterit in suoexplendo munere.Eiusmodi autem pias Sodalitates, quae ad populum sacramusica instituendum vel ad eandem disciplinam altius excolendamconditae, verbis et exemplo ad profectum cantus sacrimultum conferre possunt, vestro favore, Venerabiles Fratres,adiuvate et promovete, ita quidem ut actuosa vita polleant, utoptimis idoneisque magistris utantur, utque in tota dioecesimusicae sacrae et religiosorum concentuum cognitionem, amoremusumque, debita cum legibus Ecclesiae obtemperatione etplena erga Nosmet ipsos oboedientia, sedulo provehant.*!¿, »iL.•wwwHaec omnia cum paulo fusius paterna sollicitudine permotipertractaverimus, fore omnino confidimus, ut vos, VenerabilesFratres, huic sacro negotio, quod ad cultum divinum dignius

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!