12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

362 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialeni « iis nihil saltem cedant qui e laicis iuvenibus pari sint disciplinaeauditores. Soc namque si cautum fuerit, et ut discipulorum mentesseverius exponantur, et ut facilius eorum habeatur suo cuiusque temporedilectus )), 31et etiam ut iidem alumni ad ecclesiasticas disciplinasaltius addiscendas praeparentur aptisque instruantur subsidiis cautumsane erit.In disciplinis autem sive philosophicis sive theologicis per idoneossolummodo accurateque selectos magistros tradendis sanctissime ea omniaserventur quae a sacris canonibus et a Nostris Decessoribus aequeac a Nobis ipsis praescripta sunt, de debita praesertim Magisterio Ecclesiasticoreverentia atque omnimoda fidelitate semper et ubique profitendaet discipulorum mentibus animisque instillanda, de prudentiaet cautela quae semper socianda est cum diligentissima eaque maximoperecommendanda pervestigatione novarum, quae progrediente aetateexsurgunt, quaestionum, deque Angelici Doctoris ratione, doctrina etprincipiis sancte tenendis atque in philosophica et theologica alumnoruminstitutione omnino sequendis. 32Aquinate autem duce et magistro, theologia methodo positiva simul etscholastica, quae dicitur, tradatur, ita nempe ut, praelucente authenticoMagisterio, Divinae Revelationis fontes accuratissime congruisquesubsidiis adhibitis perscrutentur indeque hausti veritatis thesauri clareexponantur et efficaciter vindicentur. Cum enim Revelationis depositumsoli Ecclesiae Magisterio authentice interpretandum commissum sit,non ratione mere humana et privato iudicio, sed iuxta sensum et admentem ipsius Ecclesiae fidelissime explicandum est. Sciant igitur christianaephilosophiae et theologiae magistri se non proprio iure ac nomine,sed nonnisi supremi Magisterii nomine et auctoritate ac proindesub eius vigilantia et moderatione, a quo canonicum veluti munus acceperunt,suo ministerio fungi; quapropter, salva quidem de iis quaedisputationi adhuc subsunt iusta opinandi libertate, « probe meminissedebent non idcirco sibi factam esse potestatem docendi, ut sua opinionumplacita cum alumnis disciplinae suae communicent, sed ut iis doctrinasEcclesiae probatissimus impertiant ». 33Omnes praeterea, tum magistri tum discipuli, prae oculis semper31Pius XII, Adhort. ap. Menti nostrae, 23 sept. 1950, A. A. S. 42 (1950), 687.32Pius XII, Litt. enc. Humani generis, 12 aug. 1950, A. A. S. 42 (1950) 573, 577-578;C. I. C. can. 1366.33S. Pius X, Motu pr. Doctoris Angelici, 29 iun. 1914, A. A. S. 6 (1914), 338 (Enchiridion,n. 284, p. 336).

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!