12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

182 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium OfficialeEtiam prima «Hebdomada Studiorum de Europa», ab Instituto ScientiarumSocialium promota, his diebus in Urbe habita est, quam in honoremPii Pp. XII idem Emus P. D. Card. Frings conclusit, egregiealloquens de « doctrina Pii XII circa Communitatem Europaeam ».Amabilis coetus etiam his diebus celebratus fuit, auspice consociationequae « Circolo di Roma » appellatur, in honorem Legationum,quae extra ordinem ob anniversaria Pii XII a Nationibus et Guberniismissae sunt, cui frequentes adfuerunt Primores ac Dignitates tum ecclesiasticaetum civiles Urbis. Ex iis locuti sunt Excmus Vir d'Ormesson,Galliae Orator extra ordinem et eiusdem Consociationis Praeses, ComesDalla Torre ac Excmus Vir Segni, Italici Gubernii Praeses. PosteaExcmus ac Revmus P. D. Dell'Acqua, Secretariae Status Pontificis Substitutus,grati animi sensus eiusdem Secretariae Status Legatis omnibussignificans ob eloquens testimonium observantiae ab iisdem oblatumerga Summum Pontificem, insignem Promotorem pacis inter populos iniustitia et caritate. Qui iure merito totius terrarum orbis aestimationemet venerationem sibi conciliavit; conclusit vota exprimens ut pacem invera libertate omnium nationum fratres quamprimum assequantur.Item Italiae Orator extra ordinem apud Apostolicam Sedem his diebusob anniversaria Pii XII coetum sollemnem habuit, cui Eiáai PatresDD. Cardinales, Ministri Gubernii Italici ac Dignitates ecclesiasticaeet civiles plurimae interfuerunt.Extra Urbem : Sollemnes publicae significationes laetitiae, devotionis,votorum ob anniversaria eadem Pii Pp. XII, iis similes at non minusfervidae, habitae sunt in tota Italia sicut in omnibus totius Orbisregionibus.Dioeceses, Vicariatus Apostolici, Missiones omnes et singulae Paroeciae,Athenaea catholica, Seminaria, Religiosorum utriusque sexusCommunitates, Collegia et Instituta scientiae et studiorum, Actionis CatholicaeConsociationes, Sodalitates piae et operariorum, omnes et ubiqueterrarum, vel sacris solemnibus ritibus, vel coetibus academicis inhonorem Summi Pontificis celebratis, vario modo, at eiusmodi concordiatque aemulo studio publice anniversaria Pii XII celebraverunt, ut ex

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!