12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

246 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialedecernimus atque iubemus. In cathedrali Linensi templo CanonicorumCollegium constituimus, quod duobus volumus componi Dignitatibus,Archidiacono nempe et Archipresbytero, atque sex Canonicis, quorumalter doctoris Theologi alter vero praefecti paenitentium admissis expiandisofficio fungetur. Quae Dignitates et Canonicatus ad iuris praescriptaassignabuntur ; quoadusque tamen ea congruo patrimonio locupletari nequeant, libenter sinimus eadem vel iis sacerdotibus deferri,qui alio iam beneficio fruantur, cum animorum etiam curatione coniuncto.Concedimus pariter ut divinum officium congregato Canonicorum coetuhis saltem diebus agatur, quos nunc describimus, scilicet : Paschatis,Pentecostes, Sacramenti augusti, Deiparae Virginis caelo receptae,Ss. Petri et Pauli, S. Antonii Patavini, cui cathedralis aedes ut caelestiPatrono est dicata, anniversario praeterea die ab eadem consecrataaede, ceterisque denique diebus, qui per Capitulares Constitutiones edicentur.Quoniam autem ii viri, qui in huiusmodi coetus asciscuntur,vestium etiam insignibus decorandi sunt, ut vel extrinsecus ipsorumquodam modo pateat dignitas ac singularis auctoritas, volumus ut Dignitateset Canonici, intra fines dumtaxat suae dioecesis, nigram induantvestem talarem cum fimbriis violacei coloris, zonam sericam pariterviolaceam, rochetum cum refiexu coccíneo (vermelho-cremisi) in manicis,mozetam e serico villoso nigro cum fimbriis coccineis et, iuxtatemporum opportunitatem, cappam cum pellibus albi coloris caligasqueviolaceas. Quod denique ad cetera sive officia, sive munera, sive iura acprivilegia attinet, quae ad omnia pari dignitate huiusmodi Collegiaspectant, iuris communis leges fideliter serventur ; qua de re, simul atqueCanonicorum coetus conditus fuerit, dioecesani Consultores suo munerevacabunt. Ad haec omnia, quae statuimus, efficienda venerabilem Fratremdeligimus Armandum Lombardi, quem diximus, tributis ei omnibusagendi negotii potestatibus, quas poterit cuilibet viro subdelegare,dummodo ecclesiastica dignitate praedito; quodsi tunc alius Apostolicaein Brasilia Nuntiaturae praeerit, cum haec erunt facienda, ipsieasdem concedimus potestates, cuilibet pariter delegandas. Qui deniquerem ad effectum deduxerit, acta exaranda curet eorundemque exemplaad S. Consistoriale Consilium quam primum mittenda. Has vero Litterasnunc et in posterum efficaces esse et fore volumus : ita quidem utquae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atqueigitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvisgeneris, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litterasiisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctori-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!