12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Sacra Congregatio Rituum 237DECRETUMInstituto a Sanctissimo Domino Nostro Pio Pp. XII, die primo Maiianni millesimi nongentesimi quinquagesimi quinti, festo sancti IosephOpificis, opificum Patroni, reliquum erat liturgicos parare textus inMissale et Breviarium Romanum inducendos. Hos itaque textus, a specialiCommissione diligenter compositos et approbationi Summi Pontificissubiectos, prout hic publici fiunt iuris, haec Sacra Rituum Congregatioin posterum ab omnibus qui ritui Romano adstricti sunt, die primoMaii, in festo S. Ioseph Opificis, sub ritu duplicis primae classis recolendo,adhibendos esse praecipit ; translato in perpetuum festo Ss. ApostolorumPhilippi et Iacobi in diem undecimum mensis Maii, tamquamin sedem propriam. In lectione autem quarta eiusdem festi omittanturverba : « Kalendis Maji » ; lemma Martyrologii Romani quo de Ss. ApostolisPhilippo et Iacobo agitur, ponatur primo loco eodem die undecimoMaii. Solemnitas vero S. Ioseph, quae hucusque celebratur feria IVpost Dominicam II post Pascha, abolita habeatur ; et titulus « Ecclesiaeuniversalis Patroni », qui dictae Solemnitati adiungebatur, festoprincipali S. Ioseph diei 19 Martii in posterum adnectatur.Quibus omnibus Sanctissimo Domino Nostro Pio Pp. XII relatis,Sanctitas Sua benigne Officium et Missam in honorem S. Ioseph Opificis,necnon variationes supradictas approbare dignata est.Die 24 Aprilis 1956.L. s$ S.C. Card. CICOGNINI, Praefectusf A. Carinci, Archiep. Seleuc, Secretarius16 - <strong>ACTA</strong>, vol.. XXIII, n. 5. — 26-4-1956.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!