12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

8 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialedentis solis partes invectus est, et non solum is novis formis etmodis auctus, sed novum etiam cantus sacri genus, carmennempe religiosum, interdum lingua vulgari modulatum, in usuminductum est. Ipse autem cantus choralis qui a Sancto Gregorio,eius instauratore, « Gregorianus » appellari coeptus est,inde a saeculo VIII vel ix in omnibus fere Europae christianaeregionibus solus non fuit ad cultus splendorem conferendum,cum in sacris aedibus instrumentum, quod « organum » dicitur,adhibitum esset.Ad hunc cantum choralem, inde a saeculo ix, paulatimetiam cantus polyphonicus accessit, cuius doctrina et ususinsequentibus saeculis magis magisque exculta sunt, et quipraesertim saeculo xv et saeculo xvi, summorum artificumductu, ad mirabilem quandam perfectionem evectus est. Huncquoque cantum polyphonicum Ecclesia semper in summo honorehabuit et ad sacros ritus magnificentius decorandos etiamin ipsas Basilicas Romanas et in caerimonias pontificales libenteradmisit. Eius vis et splendor idcirco etiam aucta sunt, quodcantantium vocibus, praeter organum, aliorum quoque instrumentorummusicorum sonus adiunctus est.Itaque, Ecclesia fautrice et auspice, musicae sacrae disciplinaper saeculorum decursum est longum emensa iter, quo,etsi interdum lente et laboriose, paulatim tamen ad perfectioraascendit : a simplicibus nempe atque ingenuis, sed in suo genereperfectissimis, Gregorianis modulationibus ad grandia usqueac magnifica artis opera, quae non modo humanae voces, sedorgana quoque atque cetera musica instrumenta décorant, exornantatque in immensum fere amplificant. Eiusmodi artis musicaeprogressus ut manifeste ostendit quantopere- Ecclesiaecordi fuerit cultum divinum in dies spendidiorem ac populochristiano iucundiorem efficere, ita etiam patefacit, cur eademEcclesia identidem impedire debuerit quominus recti fines excederenturet, una cum veri nominis profectu, etiam profanumaliquid et a sacro cultu alienum in sacram musicam irrepereteamque depravar et.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!