12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

750 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium OfficialeCONSTITUTIO APOSTOLICASAVANNENSIS-ATLANTENSIS(ATLANTENSIS)B DISTR<strong>ACTA</strong> DIOECESI SAVANNENSI-ATLANTENSI, NOVA ECCLESIA EFFICITUR,(( ATLANTENSIS )) NUNCUPANDA ; PRIORIS AUTEM NOMEN MUTATUR.PIUS EPISCOPUSSERVUS SERVORUM DEIAD PERPETUAM REI MEMORIAMAmplissimas Ecclesias partiri easque magis idoneis definire terminisNostrum esse firmiter censemus, qui, ex eo die quo misericors Deus universam christianorum familiam Nobis regendam commendavit, totis contendimusviribus ut aeternae salutis via omnibus filiis Nostris tutiorfiat, iidemque cunctis sanctae catholicae religionis utilitatibus instruantur.Cum ergo acceperimus venerabilem Fratrem Geraldum Patricium0'Hara, Archiepiscopum-Episcopum Savannensem-Atlantensem,suae latissimae dioecesi satius consulere cupientem, quae universam regionemGeorgiani amplectitur, ab hac Romana postulavisse Sede ut,partita eadem Ecclesia, nova exinde crearetur, huiusmodi postulatislibenter concedimus. Quam ob rem, post rogatum sententiam venerabilemFratrem Hamletum Ioannem Cicognani, Archiepiscopum tituloLaodicensem in Phrygia et in Foederatis Civitatibus Americae SeptemtrionalisApostolicum Delegatum; audito consilio venerabilium FratrumNostrorum S. R. E. Cardinalium Negotiis Consistorialibus praepositorum;consensu pariter eorum suppleto, qui in hac partitione aliquidiuris habeant, de summa Nostra potestate sequentia decernimus.A dioecesi Savannensi-Atlantensi universam superiorem partem territoriiseparamus, quae ad meridiem septemtrionalibus finibus regionum terminatur,quarum nomina vulgo Richmond, Jefferson, Glascock, Wilkinson,Washington, Twiggs, Bibb, Crawford, Taylor, Talbot et Harris; exeaque parte, hisce terminis circumscripta, novam condimus dioecesim,quam ab Atlanta urbe, regionis Georgiae capite, Atlantensem appellarivolumus. In qua urbe Episcopus sedem ac domicilium statuet, cathedramvero suae pastoralis auctoritatis in aede D. N. Iesu Christo Regi sacracollocabit, quae ad hunc diem dignitate concathedralis templi fruita

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!