12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Pii Pp, XII 751est. Quam ob rem sive templum, sive urbem, sive dioecesim, de quibusloquimur, honoribus ac privilegiis decoramus, quibus cetera gaudentpari dignitate et templa et urbes et Ecclesiae. Episcopum autem simuliuribus, potestatibus, privilegiis, honoribus, insignibusque instruimus,simul oneribus officiisque astringimus, quae episcopalem dignitatem consequuntur.Novam praeterea Atlantensem Ecclesiam suffraganeam facimusBaltimorensi metropoli, cuius Archiepiscopo Atlantensem Praesulemeiusque successores subdi volumus. Cum ergo fines Savannensis-Atlantensis dioecesis, post huiusmodi territorii divisionem contracti, atquein septemtrionales terminos illarum regionum, quarum nomen suprafecimus, deducti sint, decernimus ut eadem dioecesis, una cumeiusdem nominis cathedrali templo, S. Ioanni Baptistae dicato, 8avannensistantum posthac nuncupetur, ab urbe Savannah, in qua Episcopisedes atque cathedralis aedes exstat ; quod et dicendum est de EcclesiaeEpiscopo. Quo vero divinus cultus in Atlantensi templo sollemniorecaerimonia debitoque modo habeatur, et Episcopus consilio et operaeorum utatur virorum, qui animi ingeniique dotibus praestent, volumusut Canonicorum Collegium constituatur; quoadusque tamen id efficinequeat, sinimus Canonicorum loco dioecesanos Consultores eligi. Novaeinsuper Ecclesiae regimen et administratio, episcopalis mensae, quaeaudit, constitutio, Capitularis Vicarii, Sede vacante, electio, aliaquehuiusmodi, praescriptis Codicis Iuris Canonici omnino regantur. Iubemusquoque ut, quod ad clerum spectat, simul atque Atlantensis Sediserectio ad effectum fuerit deducta, clerici illi Ecclesiae ascripti censeantur,in cuius territorio legitime degunt; utque documenta et acta,quae ad novam quomodolibet respiciant dioecesim, a Savannensi Curiaquam primum ad Atlantensem Curiam mittantur, in eius tabulario custodienda.Venerabilem denique Fratrem Hamletum Ioannem Cicognani,quem diximus, ad ea deligimus efficienda, quae his Litteris descripsimus,vel eum qui eo tempore, quo haec iussa ad effectum adducentur, Apostolicaein Foederatis Civitatibus Americae Septemtrionalis Delegationipraeerit ; qui vero hoc exsequetur opus, omnibus ad id necessariisfruetur potestatibus, cuilibet etiam subdelegandis viro, ecclesiasticapraedito dignitate, onusque habebit effectum negotium in acta referendieorumque fide digna exempla ad S. Consistoriale Consilium quam primummittendi.Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ;ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religioseserventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum effica-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!