12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Pii Pp. XII 199sive bonis quae, peracta ad canonis 1500 O. I. O. normam rerum opumqueValdiviensis mensae divisione, Osornensi obvenient dioecesi. Quoniamautem maxime Nobis est cordi eorum institutio puerorum qui, divinitusad sacerdotium vocati, futuri sunt uniuscuiusque dioecesis columenatque subsidium, volumus ut Osornensis Praesul seminariumsaltem elementarium excitandum curet, ad iuris praescripta et iuxtaleges a S. Consilio de Seminariis et studiorum Universitatibus latas, exeodemque optimos quosque adulescentes eligat eosque in hanc almamUrbem mittat, in Pontificio Ephebeo Piano Latino Americano philosophiaac theologia rite excolendos. Novae insuper Ecclesiae regimenet administratio, Capitularis Vicarii, Sede vacante, electio aliaquehuiusmodi, praescriptis Codicis Iuris Canonici omnino regantur. Iubemusquoque ut simul atque Osornensis Sedis erectio ad effectum erit deducta,clerici illi dioecesi habeantur ascripti, in cuius territorio legitime degunt; utque documenta et acta, quae ad novam respiciant dioecesim adeiusque clericos, fideles bonaque temporalia, a Curiis Valdiviensi acPortus Montt ad Osornensem Curiam mittantur, in eius tabulario diligenterservanda. Venerabilem denique Fratrem Sebastianum Paggio,quem supra diximus, ad ea deligimus efficienda, quae his Litteris descripsimus,vel eum qui eo tempore, quo haec iussa ad effectum adducentur,Apostolicae in Chilia Nuntiaturae praeerit; qui vero hoc exsequeturopus, omnibus ad id necessariis fruetur potestatibus, cuilibetetiam subdelegandis viro, si opus fuerit, qui tamen ecclesiastica polleat dignitate,onusque habebit effectum negotium in acta referendi eorumquefide digna exempla ad S. Consistoriale Consilium quam primum mittendi.Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ; itaquidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur,atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitatinulla, cuiusvis generis, contraria praescripta ofiicere poterunt, cumper has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavispraeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus,id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praetereahaec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat;quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sivemanu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitateconstituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eademomnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. QuaeNostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrec-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!