12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

118 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialeac Gibutensis, iis quam primum dandis apostolicis sub plumbo Litterisprospiciemus. Venerabiles Fratres Archiepiscopi et Episcopi sedem ac•domicilium habebunt in urbibus, e quibus nomen singulae Ecclesiaecapiunt ; cathedram vero episcopalis potestatis in iisdem templis collocarunt,quorum sacri tituli deinceps descripsimus. Quae Ecclesiae, a Nobishodie ita constitutae, earumque episcopales urbes et cathedralia templaiis fruentur honoribus et privilegiis, quae sunt eorum dignitati congrua ;pariterque earum Praesules omnibus gaudebunt iuribus at oflSciis obstringentur,quae huiusmodi Praesulum sive metropolitanam sive episcopalemcomitantur dignitatem. Quod nominatim autem spectat ad MetropolitasArchiepiscopos, quorum nomina fecimus, decernimus ut, quem admodum ceteri pari dignitate viri, crucem ante se ferant in suae cuiusqueProvinciae territorio, atque pallium iuxta liturgicas leges induant, postquamin publico Consistorio postulatum fuerit atque obtentum. Curentpraeterea Ordinarii Canonicorum Collegium in suo quisque metropolitanoaut cathedrali templo quam primum constituendum; quoadusquetamen id fieri nequeat, sinimus ut dioecesani Consultores in eorum sufficianturlocum. Archiepiscopales et episcopales mensas, quae audiunt, eabona efficient, quae adhuc usque Apostolicis Vicariatibus fuerunt, atquepecunia et res ultro a fidelibus oblatae vel a S. Consilio Fidei^Propagandaecomparatae. Quae denique Codex I. C. de Vicarii Capitularis, sede vacante,electione, de cleri populique iuribus et oneribus ac de Ecclesiarumregimine et administratione praescribit, eadem quam fideliter serventur.Harum iussa Litterarum exsequenda curabit venerabilis Frater MarcellusLefebvre, quem supra diximus, vel ille, qui eo tempore quo haec adeffectum deducentur, Apostolicae Delegationi de Dakar praeerit; quivero rem eget, illi necessarias potestates facimus, cuilibet viro etiamsubdelegandas, dummodo ecclesiastica dignitate praedito; onusque imponamusconfectum negotium in acta rite referendi, eorumque fide dignaexempla ad S. Consilium Fidei Propagandae quam primum mittendi.Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus;ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religioseserventur, atque igitur vim suam (Obtineat. Quarum Litterarum efficaci -tati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cumper has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavispraeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus,id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praetereahaec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat ;quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!