12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Pii Pp. XII61Ìad divini cultus spectant officia debita sollemnitate et singulari decorepersolvi. Quae cum ita sint, Nos, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto,certa scientia ac matura deliberatione Nostra, deque Apostolicaepotestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum,Metropolitanum Cathedrale Templum Acheruntinum, Deo in honoremBeatissimae Virginis Mariae in caelum Assumptae consecratum, ad dignitatemBasilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis,quae sacris aedibus eodem titulo ornatis rite competunt. Contrariisquibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentespraesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstareac permanere ; suosque plenos atque integros effectus, sortiri et obtinere ;illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterumplenissime suffragari ; sicque rite iudicandum esse ad definiendum ; irritumqueex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis,,auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, dieXIV mensis Ianuarii, anno MCMLVI, Pontificatus Nostri septimo decimo.De speciali mandato SanctissimiPro Domino Cardinali a publicis Ecclesiae negotii»GILDO BRUGNOLAa Brevibus ApostolicisIVTITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS CONFERUNTUR PAROECIALI ECCLE­SIAE B. MARIAE V. PERDOLENTI, VULGO (( OUR LADY OF SORROWS )), IN URBE:ET ARCHIDIOECESI CHICAGIENSI EX STANTI.PIUS PP. XIIAd perpetuam rei memoriam. — Perdolenti Virgini primum in Americaet princeps Templum dicatum est Chicagiae, in urbe perfrequente etindustria. Quod pietatis domicilium anno MDCCCLXXIHI a Servis Mariaeest constitutum, qui hoc ineunte saeculo amplam Ecclesiam, quaetria milia fidelium caperet, daedale exaedificandam curaverunt eo structuraegenere, quod a renatis artibus nomen accepit. Movent admiratio-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!