12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Pii Pp. XII 75non afuissent, evigilante caelesti Praestite et Patrona vestra, numquamrelaxata vel fracta sunt : quod quidem Polonis summo honori eisdemquevalido incitamento est, ut perversitati atheismi strenuissime obsistant,qui, proh dolor, ipsorum nationem, catholicae religionis cultricem eximiam,enervare et inficere temptat. Exortae igitur procellae fluctibusagitati, Poloni, avitae virtutis heredes, non angusto et parvo sint animo,sed securitatem, constantiam, dignitatem servent, confisi summo sempiternoqueDeo, cui nihil est difficile factu, quique solet fortia et superbatenui subsidio et impulsu proterere : « Credite in Domino Deo vestro, etsecuri eritis Non solum in laetis, sed in acerbis quoque eventibus,quidquid nobis contingit, semper et ubique sapientiae et providentiaesupernae, licet abdito, subest consilio : quin etiam eo actuosior Dei estmanus, quo secretior demersa in profundo latescit. Id vero maximeoportet, in tolerandis asperitatibus et malis solidae stent spes fidesqueatque Evangelii doctrinae, sive publici sive privati consonent mores;siquidem tum virtus Dei fit in salutem 2ubi, ablata terrestrium bonorumcupiditate, consilia mentis et actio vitae cum fide non pugnent, sed adsiduaconsensione concentuque conveniant.Quaerenda autem pax summopere cum Deo est, in cuius potestate quaevissunt tempora, ubi adversae res et hominum nequitia, hostiliter animoset corpora premant, quemadmodum S. Gregorius Magnus suae aetatischristifideles, calamitatum turbine vexatos, praeclare hortabatur :«Quid ergo agendum est, fratres, nisi ut... legationis pacem mittamuset rogemus ea quae pacis sunt... Mittamus ad hanc legationem lacrimasnostras, mittamus misericordiae opera, mactemus in ara eius hostiasplacationis, recognoscamus nos cum eo in iudicio non posse contendere ;pensemus virtutem eius fortitudinis, rogemus ea quae pacis sunt... Mittamusad hunc, ut diximus, legationem nostram flendo, tribuendo, sacrashostias offerendo ». 3Praeterea ut omni perturbatione vacetis, vestriconvertendi sunt oculi novo pietatis studio ad Dei Genetricem Reginamvestram quae, cum virgineo pede internum inimicum calcaverit, cuiuslibetintemeratae victoriae est ministra et auctrix. Dilectos Sibi Polonos,qui, ut Adamus Mickiewicz perinsignis poeta vester cecinit, Mariae defensoressunt eiusque nomine vivunt, benignissima Mater non derelinquet,si ipsi, in catholica fide profitenda fortissimi, constantiae imita1II Par. 20, 20.23Cfr. Rom. 1, 16.Homil. XXXVII, 7; MIGNK, P. L 76, c. 1278-1279.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!