12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

492 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialeginem de Guadalupe caelestem praecipuam Patronam regionis « Extremadurae» renuntiaverit et anno MDCCCCXXVIII eius Imaginem aureo diademate,augusto Ecclesiae ritu, siverit redimiri. Postquam autem saeculoproxime elapso Monachi ex eo loco disturbati sunt, bona ablata et haecsumma olim Hispaniae Mariana Aedes pessum data, religio VirginisGuadalupensis novis est aucta incrementis opera et studio SodaliumFranciscalium, quibus idem Templum rebus tandem compositis, estcreditum. Quod inter visentes non est quin amplam admiretur molem,sacella a latere posita, opera artificiosa, velut scrinium a Philippo IIrege dono datum, quo Sanctissimum Eucharistiae Sacramentum asservantur,tabulas summa colorum venustate pietas, clatros e ferroprocuso, sacri lavacri fontem, chori subsellia; non est cui egregie nonprobetur sacellum Divi Hieronymi propter insigne structurae genus,aptam partium cohaerentiam, ornamentorum exquisitam compositionem,imaginum pulchritudinem singularem; nec est denique cuius animumnon permoveat ipsa effigies Beatae Mariae Virginis Guadalupensis,subnigro colore serenoque vultu. Ceterum domus Dei decori proptereaetiam consultum est, quod plures ibi administri sacrorum ex Ordine Franciscalirebus divinis operam navant et affatim habentur vestes arte laborataeaugustisque ritibus accommodae et supellex pretiosa vestitametallis. Quibus perpensis, dilectus filius Iulius Elorza, Minister ProvincialisBaeticae Provinciae Ordinis, quem diximus, Nos submisse rogavitut Templum, tot laudibus ornatum, Basilicae Minoris nomine aciure donaremus. Quibus precibus, Dilecti Filii Nostri Henrici SanctaeRomanae Ecclesiae Presbyteri Cardinalis Pia y Deniel, ArchiepiscopiToletani, commendatione suffulti, Nos, pro Marianae religionis propagandaestudio, libenti animo statuimus concedere. Quae cum ita sunt,e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberationeNostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarumvi perpetuumque in modum, Ecclesiam Deo in honorem BeataeMariae Virginis « de Guadalupe », intra Toletanae archidioecesis fines,consecratam, ad honorem ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus,omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae Templis eodemnomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus.Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validasatque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atquetintegros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant, seuspectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicquerite iudicandum esse ac definiendum ; irritumque ex nunc et inane fieri,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!