12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Pii Pp. XII 357IIEt primo quidem totius vitae sive religiosae, sive sacerdotalis et apostolicaefundamentum, quod divina vocatio appellatur, duplici velutiessentiali elemento constitui neminem ignorare volumus, divino scilicetaltero, altero autem ecclesiastico. Ad primum vero quod attinet, Dei vocatioad statum sive religiosum sive sacerdotalem ineundum tam necessariadicenda est, ut si deficiat, ipsum fundamentum, quo totum nitaturaedificium, deficere dici debeat.Quem enim Deus non vocat, gratia eius non movet nec adiuvat. Ceteroquin,si vera ad quemlibet statum vocatio eatenus divina quodammododicenda est, quatenus omnium statuum omniumque sive naturalium sivesupernaturalium dispositionum donorumque principalis auctor ipse estDeus; quanto magis dici et esse debet religiosa et sacerdotalis vocatio,quippe quae tam sublimi fulgeat celsitudine, tot tantisque naturalibuset supernaturalibus ornamentis cumuletur, ut nonnisi a Patre luminum,a quo omne datum optimum et omne donum perfectum, descendere possint?12Nunc vero, ut ad alterum vocationis religiosae et sacerdotalis elementumgressus fiat, docente Catechismo Romano, vocari a Deo dicuntur,qui a legitimis Ecclesiae ministris vocantur. 13Quod nedum iis quae de divina vocatione diximus, contradicat, arctissimepotius cohaeret. Divina enim ad religiosum et clericalem statumvocatio, utpote qua quis in Ecclesia, societate scilicet visibili atquehierarchica, ad vitam sanctificationis publice ducendam et ad ministeriumhierarchicum exercendum destinetur, a moderatoribus quoque hierarchicis,quibus Ecclesiae regimen divinitus commissum est, ex auctoritatecomprobari, admitti atque regi debet.Quod quidem omnes attendant oportet, quotquot huius generis vocationibuscolligendis et probandis incumbunt. Neminem proinde umquamquovis modo ad statum sacerdotalem vel religiosum cogant, 14neve ullumalliciant vel admittant, qui vera divinae vocationis signa reapse nonpraebeat ; item ad ministerium clericale neminem promoveant, qui se religiosamsolummodo vocationem divinitus recepisse demonstret; neveeos qui hoc quoque donum a Deo habuerint, ad saecularem clerum coar-121314Cfr. IAC. 1, 17.Catech. Rom. ad Parochos, cura Pii V editus, pars. II, cap. 7.Cfr. C. I. O. can. 971.24 - <strong>ACTA</strong>, vol. XXIII, n. 7. — 31-5-1956.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!