12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

72 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialeipsi Sanctum Nicolaum urbis et dioecesis Riojensis primum Patronum,Litteris Apostolicis die sexta mensis Decembris, anno millesimo nongentesimoquadragesimo sexto, sub anulo Piscatoris expeditis, renuntiavimus.Vota igitur cleri populique significans, Venerabilis Frater FroilanusFerreira Reinafé, Episcopus Riojensis, preces Nobis adhibuitut hoc Templum, scilicet pietatis domicilium insigne idemque artificiosisoperibus commendatum, Basilicae Minoris nomine ac iure honestaremus.Quibus supplicationibus libenti animo admissis, Nos, ex Sacrae RituumCongregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostradeque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumquein modum, Templum Cathedrale Riojense, Sancto Nicolao Barensidicatum, ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectisiuribus ac privilegiis, quae eidem titulo rite competunt. Contrariisquibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentesLitteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere ; illisque,ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissimesuffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque exnunc ed inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritatequalibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xivmensis Ianuarii, anno MDCCCCLV, Pontificatus Nostri sexto decimo.De speciali mandato SanctissimiPro Domino Cardinali a publicis Ecclesiae negotiisGILDO BRUGNOLAa Brevibus ApostolicisIVNUNTIATURA APOSTOLICA LUCEMBURGENSIS ERIGITURPIUS PP. XIIAd perpetuam rei memoriam. — Quo firmior es redderentur magisquefrugiferae publicae necessitudinis rationes, quae Apostolicae huic Sedicum civitate intercedunt Lucemburgensi, ad quam ad praesens usquetempus legatus erat sacrorum Antistes, Internuntii solum nomine insignis,visum est Nobis eiusdem munus potiore gradu honoris condecorare.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!