12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Pii Pr, XII 339vulnerata Domini humana natura ad maiestatem divinae Personaeemergens?Quodsi transfixo Servatoris Corde homines semper vehementiussunt adacti ad excolendum infinitum eius amorem, quomortalium genus complectitur, quandoquidem cuiusvis aetatischristifidelibus verba Zachariae prophetae, a Ioanne Evangelistaad Iesum cruci afrìxum translata, dicta sunt: « Videbuntin quem transfixerunt », 97est tamen fatendum non nisi paulatimac progressione quadam idem Cor peculiaris cultus obsequiisesse ornatum, quasi imaginem amoris humani et diviniin Verbo Incarnato insidentis.Perstringere autem volentibus huiusce cultus insignes quasigradus per temporum, si pietatem spectes, ordines, statim nominaoccurrunt quorundam, qui, hac in re praecipuam famamadepti, tamquam antesignani habendi sunt religionis formae,quae privatim atque pedetemptim in religiosis sodalitatibus magismagisque invalescebat. Ut exempla afferamus, de hoc SacratissimiCordis Iesu cultu firmando magisque in dies provehendobene meruerunt S. Bonaventura, S. Albertus Magnus, S. Gertrudis,S. Catharina Senensis, B. Henricus Suso, S. Petrus Canisius,S. Franciscus Salesius. S. Ioannes Eudes auctor fuitprimi officii liturgici, honori Sacratissimi Cordis Iesu celebrandi,cuius quidem sollemne festum, multis Episcopis Galliae probantibus,die xx mensis Octobris anno MDCLXXII primum peractumest. At potissimum profecto locum in iis, qui nobilissimumhoc religionis genus promoverunt, obtinet S. MargaritaMaria Alacoque, quae, B. Claudio de la Colombière, pietatismagistro ipsius, adiutricem praebente operam, id, praeclarostudio incensa, est assecuta, ut huiusmodi cultus ratio tot auctaincrementis, non sine magna christifidelium admiratione, constitueretur,atque, amoris et satisfactionis proprietatibus insignis,a ceteris distingueretur pietatis christianae formis. 989788IOAN. XIX, 37; Cfr. ZACH. XII, 10.Cfr. Litt. Enc. Miserentissimus Redemptor: A. A. 8. XX, 1928, pp. 167-168.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!