12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Pii Pp. XII 125VBEATA MARIA V. (( DE ANTRO SANCTO )) SOCIETATUM SPELEOLOGORUM HISPA­NORUM PATRONA CAELESTIS CONSTITUITUR.PIUS PP. XIIAd perpetuam rei memoriam. — Doctrinarum pervestigationi deditihomines Almam Deiparam, quam ut Sedem Sapientiae Ecclesia rite excolit,precibus peropportune adeunt, quo maius mentibus ipsorum lumenaffulgeat, eam, quae ut opifera Mater, pie exorata, filiis numquam deest,recte invocant quicumque sunt in discrimine positi. Hoc ducti consilio iiHispani cives, qui ad rerum cognitionem amplifican dam specus tenebri -cosis hiatibus caecos audacter explorant, Beatae Mariae Virginis patrociniumexpetunt. Honore autem praecipuo veterem imaginem eiusdemDei Genetricis prosequuntur, quae in magno subterráneo specu, obscurisanfractibus sinuoso, sita est ; unde illi inditum nomen Beatae Mariae Virginis(( de Antro Sancto ». Itaque Venerabilis Frater Iosephus Pont Gol,Episcopus Segobricensis, cuius ad iurisdictionem hoc sacrarium pertinet,vota significans Moderatorum plurium Societatum Hispanarum huiusmodicavernis explorandis, Nos rogavit, ut Beatam Mariam Virginem «deAntro Sancto» Sodalitatum Speleologorum eiusdem nationis Caelestemapud Deum Patronam renuntiarenms. Nos autem, cupientes, ut huius quoquedisciplinae ratio cum religione coniungatur et, qui in ea versentur, iiAlmam Deiparam quasi ducem sequantur, quasi praesentem Adiutricemcolant et invocent, hisce precibus libenti animo volumus obsecundare.Quapropter, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientiaac matura deliberatione Nostra, deque Apostolicae potestatis plenitudine,harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam MariamVirginem « de Antro Sancto » Societatum Speleologorum Hispanorumpraecipuam Patronam Caelestem constituimus ac declaramus, omnibusadiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae principalibus coetuumseu ordinum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis minime obstantibus.Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litterasfirmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenosatque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectantseu spectare poterunt, nunc et in posterum, plenissime suffragari ; sicque

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!