12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

iActa Pii Pp. XII 349-sanctitudine nitent, ad quam divinitus vocantur; peccatores inmale relictam Patris domum non omnes sunt reversi, ut inibidenuo stolam primam 115induant atque anulum, fidei erga animisui sponsum insigne, digito recipiant; non omnes ethnicihomines inter membra Mystici Corporis Christi adhuc suntcooptati. Nec satis. Nam si acerbo Nos afficit dolore languescensbonorum fides, quorum in animis, fallaci terrestrium rerumcupiditate deceptis, divinae caritatis ardor defervet, ac pedetemptimrestinguitur, multo vehementius excruciant impiorumhominum molimina, qui, veluti ab inferno hoste excitati,nunc cum maxime, implacabili apertoque odio flagrant in Deum,in Ecclesiam, ac praesertim in Eum qui in terris Divini Redemptorispersonam gerit, eiusque erga homines caritatem repraesentat,secundum vulgatissimam illam MediolanensisDoctoris sententiam « is enim interrogata de quo dubitatur,sed Dominus non dubitat qui [Petrum] interrogat, non ut disceret,sed ut doceret quem elevandus in caelum, amoris sui nobisvicariumrelinquebat ». 116Re quidem vera odium in Deum in eosque qui Dei vicelegitime funguntur, eiusmodi delictum est, quo maius numquampatrare possit homo, ad Dei imaginem et similitudinemcreatus, necnon ad eius perfruendam amicitiam perfectam perpetuoquein caelo mansuram destinatus ; siquidem odio in Deumquam maxime a Summo Bono homo disiungitur, eodemqueimpellitur ad respuendum a seipso a suisque proximis quidquida Deo proficiscitur, quidquid cum Deo coniungit, quidquidad Deum perfruendum perducit, hoc est veritatem, virtutem,pacem, iustitiam. 117Cum igitur, pro dolor, cernere sit, eorum numerum, quiaeterni Numinis hostes se iactant, alicubi crebrescere, itemquecommenticia materialismi placita re et opinione propagari,p. 274.i" Luc. XV, 22.utExposit. in Evang. sec. Lucam, 1. X, n. 175: P. L. XV, 1942.1 1 7Cfr. S. THOM., Sum. Theol., II-II, q. 34, a. 2: ed. Leon., tom. VIII, 1895,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!