12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

486 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialeceterosque Ordinarios locorum ex ecclesiastica Provincia Curitibensi;adhibitis precibus libenti concedimus animo. Quam ob rem, consilioaudito venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Negotiisconsistorialibus praepositorum, re attente considerata et consensueorum suppleto, qui in hac regionum rerumque partitione aliquid iurishabeant vel se habere putent, summa Nostra usi potestate sequentiastatuimus. A Iacarezinhoensi dioecesi id territorii separamus, quod municipiacomplectitur vulgato nomine : Londrina, Alvorada, Apucarana,Arapongas, Araruva, Astorga, Bela Vista, Cambé, Catugí, Centenario,Faxinal, Florestópolis, Ibiporâo, Jaguapitäo, Lupionópolis, Porecatú,I ode Maio, Rolândia, Sabaudia, Santo Inacio, Sertanópolis ; ex quibus inunum coniunctis dioecesim creamus Londrinensem appellandam, quae iisdemterminabitur limitibus atque municipia, quae numeravimus, cuiusqueepiscopalis Sedes urbs Londrina erit, cathedra pontificalis auctoritatiscollocata in templo Ss. Cordis Iesu, inibi exstante, quod idcirco dignitatecathedralis aedis decorabitur. Item ab eadem Iacarezinhoensi dioecesiregionem distrahimus, quae municipiis vulgo Maringá, Alto Paraná,Jandaia, Mandaguacú, Mandaguarí, Marialva, Nova Esperança, Paranavaicomponitur, eamque in novae formam redigimus dioecesis, Maringaënsisnuncupandae atque iisdem terminis definiendae quibus ista oppidaconcluduntur ; urbs caput, ut patet, erit Maringá, in qua suum Episcopushabebit domicilium, in cuiusque templo B. M. V. caelo receptaepontificalem cathedram ponet; quod idcirco cathedralium aedium decorefruetur. Sacri igitur dioecesium Londrinensis ac MaringaënsisPastores omnia habebunt iura, potestates, honores et insignia quae omnibuspari dignitate debentur Episcopis; attamen iisdem tenebunturoneribus et officiis. Quod ad metropolim attinet, cui novae dioeceses utsuffraganeae posthac subicientur, decernimus ut ea sit Curitibensis Ecclesia,cuius Archiepiscopo quos diximus Praesules obnoxii erunt. Cumautem secundi uniuscuiusque Ecclesiae cursus ac fecunditatis ratiomagnam partem pendeat e puerorum delectu atque institutione, quiuberrimam animorum messem considerantes ad Evangelii operariorumnumerum ascribi cupiunt, volumus ut in unaquaque harum dioecesiumseminarium saltem elementarium, ad Iuris normam et iuxta leges aS. Congregatione seminariis studiorumque universitatibus praepositalatas, cito excitetur, ex quo adulescentes ad tempus eligantur et in hancalmam Urbem, in aedes Pontificii Ephebei Piani Brasiliani mittantur,philosophia ac theologia rite excolendi. Nobis est pariter voluntas ut

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!