12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

196 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialeaede Canonicorum Collegium condatur Dei cultui augendo, consiliisquehabendis. Quodsi non id statim fieri possit, concedimus ut interea Consultoresdioecesani eligantur, qui, scilicet, a suo munere cessabunt cumper apostolicas Litteras Canonicorum Collegium conditum fuerit. Mensamepiscopalem, quam dicunt, novarum Ecclesiarum constituent siveCuriarum proventus, sive quae a christianis offeruntur pecuniae, sive parsbonorum quae e divisione constat rerum et possessionum adhuc ad dioecesesMontisvidei, Floridensem-Melensem ac Saltensem pertinentium,iuxta canonem 1500 C. I. C. Quod vero ad clerum attinet, decernimus utsimul ac novae Sedes Melensis et S. Iosephi in Uruquaria conditae fuerint,eo ipso clerici ei Ecclesiae censeantur ascripti, in cuius territoriolegitime degunt. Itidem mandamus ut omnia acta et documenta adduas dioeceses, quas f undavimus, quomodolibet respicientia, eadem quamcito fieri potest ad proprias Curias mittantur, ibidem sedula cura intabulario asservanda. Eegimen, administratio, Vicarii Capitularis electio,Sede vacante, disciplina cleri et populi, eorum iura et onera, haecomnia Iuris Canonici praescriptis omnino regantur. Iubemus tandemut quae dioecesis adhuc Floridensis-Melensis est appellata, ea in posterumFloridensis tantum cognomine vocetur. His omnibus quae per Nostrassub plumbo Litteras praecepimus perficiendis venerabilem FratremAlfredum Pacini, quem meminimus, deligimus, factis ad id potestatibus,qui tamen, si casus ferat, poterit et alium virum delegare, dummodoecclesiastica dignitate insignem. Confecto autem negotio, documentaexarari idem faciet ?eaque sinceris exemplis ad S. CongregationemConsistorialem cito mittet. Quodsi fiat ut cum hae Litterae Nostraead effectum erunt deducendae alius Apostolicae Nuntiaturae inUruquaria Republica praesit, hic quae mandavimus faciet. Has veroLitteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ; ita quidemut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur,atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla,cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per hasLitteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditusauctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus,id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praetereahaec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat;quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressissive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitateconstituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta,eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderen-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!